De fillis nati pro domo quinta
Secundum Ptholomeum ad sciendum si natus aptus fuerit vel ineptus ad generationem prolium tractato quarto, capitulo quinto considera planetas existentes in 10 10] sic for decima G domo vel undecima. Quod si ibi non inveniantur aliqui planete, considerande sunt quarta et quinta. Lunam etiam et Iovem atque Venerem in dandis filiis considera, Solem vero et Saturnum ac Martem in denegandis filiis vel in paucitate eorum, Mercurium vero secundum naturam illius qui in figura sibi associatur considera. Qui supple Mercurius si fuerit orientalis et fuerit in locis dantibus filios, dabit filios, si occidentalis, filios denegabit. Ex quo secundum Haly in commento datur intelligi quod tam fortune quam infortune, si fuerint in locis filiorum, dabunt filios vel auferent secundum orientalitatem vel occidentalitatem eorum. Quod si planete datores filiorum fuerint in signis unius figure et fuerint soli, una tantum erit ei proles. Si fuerint in signis duorum corporum et fuerint feminina, duas dabunt filias vel plures. Similiter si in signis multorum filiorum fuerint, ut sunt Cancer, Scorpio et Pisces, duo vel plures nascentur. Si autem masculini fuerint in signis et in figuris quas habent cum Sole, id est quod sint matutinales et in quarta masculina, proles erunt masculini sexus. Et si fuerint in signis et figuris quas habent cum Sole feminini, id est quod sint vespertiales et in quarta feminina, proles erunt feminini sexus. Quod si super eos infortune vicerint vel si in signis sterilibus fuerint, ut sunt Gemini, Leo et Virgo, filius quidem erit ei, sed infortunabitur et parum vel non vivet. Quod si infortune predictis locis dominentur, id est supra decima, undecima et que concordant cum eis, sicut est ascendens et septima et eorum opposita, scilicet quarta et quinta domus, vel si ipsi infortune fuerint in his locis, et etiam Sol nulla cum eis existene fortuna vel ibidem aspiciente, paucitatem prolium vel nullas significat, similiter si fuerit ibi Mercurius infortunatus vel occidentalis. Et secundum Haly in commento eiusdem textus Ptholomeus docet nos hic quod signa masculina significant paucos filios et feminina multos. Quare oportet quod planete denegantes filios sint in signis masculinis, licet etiam aspiciant eos fortune, et erit hoc quando nocuerint decime vel undecime domui. Quod si infortune fuerint in signis femininis et multorum filiorum et eis fortune testificentur, filium habebit qui mendam aliquam, id est pestilentiam in corpore, patietur vel brevi tempore victurum. Quod si utraque alaiz in signis filios designantibus partem habuerit, id est si unus planeta significet filios habituros et alter filios deneget, si tunc filium dans fuerit fortior negante et ipse negantem aspexerit, filius habiturus erit abhorribilis et deiectus, et si non aspexerit auferentem, erit dilectus. Et si testimonium auferentis vel denegantis fuerit fortius, significabit mortem filii. Et sic generaliter aspiciendum est ad naturam vincentis infortune et suum situm respectu mundi et nativitatis, et iudicandum per naturam vincentis vel etiam secundum planetarum multitudinem testificantium super filios vel denegantium, vel secundum maiores auctoritates, aut quod sint plus orientales vel propiores angulo seu altiores vel ad angulos ascendentes et cetera. Quod si dominatores signorum dantium filios fuerint in locis sibi propriis et orientales extiterint, natus erit potens magnique nominis. Si occidentales fuerint aut in locis alaiz sibi contrarie, natus erit miser et ignotus. Quod si cum ascendente et parte fortune predicti dominatores alligaturam alligaturam] uncertain reading G habuerint vel etiam ipsi adinvicem convenientiam habuerint societati convenienti, proles vivent et parentes eas diligent et eorum heredes efficientur. Quod si dominatores predicti cum ascendente et parte fortune nullam habuerint alligaturam alligaturam] uncertain reading G vel si habuerint eam contrariam, id est ex quadrato vel oppositione, vel si sibi invicem non associentur vel si invicem associentur aspectu inimico, scilicet quadrato vel oppositione, vel si ascendens fuerit parti fortune, contrarium significat quod proles odient parentes et ipse odientur ab eis, nec succedent proles in bonis parentum, et etiam proles invicem se non diligent, sed semper rixabuntur et odio se habebunt. Res vero particulares filiorum per existimationem deprehendi possunt cum planetam filiorum datorem in loco ascendentis posuerimus. Tunc etenim cuncta filiorum particularia iudicia quemadmodum ex nativitate sciuntur generaliter agnoscemus.
Leupoldus capitulo de filiis utrum natus habiturus et cetera: Considera signum quintum et dominum eius, Venerem et Iovem, et partem filiorum et eius dominum, et almutam super hec loca, sive unus fuerit vel plures. Tunc vide utrum inter ipsum et almutam super ascendens et almutam super Lunam aliqua sit complexio vel concordia, et si sic natus habebit filium, et adhibe quintum et dominum eius. Et si signum filiorum et signum almute super esse nati et ascendens sint multorum filiorum, natus hanundabit filiis et citra eum, et cum hoc si 〈Iupiter〉 Iupiter] add. in m. G sit combustus et Venus impedita, erit natus sterilis. Et si ascendens est signum sterile et plures significatores sunt in signis sterilibus, erit natus sterilis in tota vita sua. Et si est almuta aut Iupiter aut dominus domus almute super domum filiorum et pars filiorum in ascendete, habebit filios in iuventute, si in medio celi, in medio celi] corr. ex occidentalis G in medietate vite, si in septimo vel quarto, in fine vite, si est orientalis, in iuventute, si occidentalis, in senectute. Iupiter et Venus si fuerint almutam, filios habebit multos, si Saturnus et Mars, paucos, si Sol et Luna, mediocriter.