In qualitatum anime nati impedimentis in eadem domo sexta
In sciendis impedimentis qualitatum anime secundum Ptholomeum tractatu tertio, capitulo 14o Mercurii ac Lune qualitates adinvicem et eorum ad angulos atque infortunatrices stellas observare convenit. Nam cum Luna et Mercurius adinvicem non colligantur, 〈corporaliter vel per aspectum, nec ali†quis† planetarum transferat lumen inter eos, nec fuerit ascendens signum de natura Mercurii vel Lune, ut vult Bonatus consideratione 130〉, corporaliter … 130] add. i. m. G nec aspiciant ascendens, et cum hoc in nativitatibus diurnis Saturnus, in nocturnis vero Mars fuerit in angulis, et ipse infortune vel altere earum tunc sit dominus qualitatis anime, et Lunam et Mercurium impedierit vel alterum eorum, talis enim constellatio faciet pilepsiam pilepsiam] sic for epilepsiam G semper durabilem nec homo potest liberari ab ea. Quod si forte Mercurius non aspiciat Lunam, tamen unus eorum aspiciat ascendens planeta infortuna in aliquo angulo existente, talis figura etiam facit epilepsiam, sed non tam fortem. Insani autem sunt in quibus fit eadem constellatio ut prius, sed respectu infortunarum quod sit contraria, hoc est quod qualitatis dominus in nocturnis genituris sit Saturnus et Mars in diurnis, maxime autem cum in Cancro, Virgine vel Piscibus fuerit, quia hec signa de eorum propria natura habent significare talem pestilentiam anime, et erit eo fortior et erit natus stultus et insanus tota vita sua, ita quod homines feriet nec poterit liberari, nisi supple infortune fortes et de forti loco aspiciant Lunam vel Mercurium vel etiam ipsos infortunas bono et amicabili aspectu. Demoniaci et in quorum capitibus superhabundat humiditas sunt hii in quorum nativitatibus infortunarum qualitas, quemadmodum diximus, extiterit, et ipse dominate fuerint Lune, et Luna et Mercurius invicem non colliguntur nec alter eorum cum ascendente et cum 〈Saturno〉, Saturno] add. sup. lin. G ipsa Luna fuerit ascendens sub Solis radiis, eiusque dominus in coniunctione Saturnus extiterit, in preventione vero Mars, maxime autem in Sagittario et Piscibus eo existente. Quod si utreque infortune in hac qualitate vicerint, erunt anime infirmitates incurabiles, non tamen erunt feroces et ignorabuntur. Si autem utreque fortune, id est Iupiter et Venus, ei similes extiterint, 〈id est quod dominentur in loco Lune vel Mercurii〉, id est … Mercurii] add. i. mar. G et utreque infortune in occidentis angulo, fortune vero in orientis angulo manserint, licet ferocissimas, curabiles tamen generabunt egritudines. At si Iupiter ei assimilatur, infirmitates medicaminibus curari poterunt. Si autem Venus ei similis fuerit, prophetiis vel divino auxilio repellentur egritudines. Quod si in orientali angulo infortune fuerint et in occidentali fortune, erunt egritudines incurabiles ac feroces. Quedam etiam locorum in quibus illa qualitas fuerit, id est signorum in quibus erunt planete infortune et in quibus erunt Mercurius et Luna, aliquo iuvamine proprio has pestilentias iuvabunt. Loca namque Solis et Martis, id est si fuerint hec loca signa in quibus Sol vel Mars habeat aliquam dignitatem, scilicet domum, exaltationem et cetera, iuvabunt proprie ad insaniam faciendo stultitiam et malitiam, ita quod homines ferient. Signa vero Iovis et Mercurii iuvabunt ad epilensiam epilensiam] sic for epilepsiam G faciendam. Veneris autem signa proprie iuvabunt ad divinandum et prophetizandum et ut occulta dicantur. Saturni autem et Lune loca proprie iuvabunt demoniacos et humorum impedimenta. Et potest hoc dictum locorum intelligi similiter pro locis in quibus stant ipsi planete hora nativitatis. He autem infirmitates seu pestilentie supradicte sunt que frequentius et pro maiori parte accidunt in parte anime rationalis. Infirmitates autem et pestilentie accidentes in parte anime bestiali seu irrationali irrationali] followed by two crossed out words sunt subsequentes G eadem via qua predicte infirmitates sciuntur, hoc excepto quod 〈hic〉 hic] add. sup. lin. G Solis qualitatem loco Mercurii cum ipsa Luna et cum 〈hoc〉 hoc] add. sup. lin. G Veneris et Martis ad ipsos similitudinem observabimus. Cum igitur Sol et Luna se invicem non aspiciunt, nec aliquis eorum ascendens aspexerit, et cum hoc fuerit in angulis aliqua infortuna nocens ambobus luminaribus existentibus in signis masculinis, significabunt in nativitatibus masculorum quod erunt naturaliter magne luxurie valde, et in nativitatibus mulierum significabunt supremam luxuriam, in tantum scilicet quod rem naturalem transibunt et quod una fricabitur cum alia ac si erunt cum viris. Et adhuc erunt hec fortiora si cum hac constellatione prescripta Venus vel Mars fuerint in angulis et luminaria aspexerint vel alterum eorum, Venere et Marte etiam stantibus in signis masculinis, et viri etiam turpitudinem coitus et contra legem festinanter facere desiderabunt. Si autem Venus sola masculina fuerit, id quod inde perpetrabunt erit occultum et ignorabitur. Et si Mars solus fuerit masculinus, ita erit illud manifestum quod quandoque mulieres que cum eis conversabuntur quasi sibi proprias uxores fore demonstrabunt. Quod si cum hac qualitate predicta luminarium adinvicem et ad ascendens cum aliqua infortuna existente in angulis et nocente ambobus luminaribus vel altero eorum acciderit quod sola luminaria in signis femininis extiterint, significabit quod mulieres naturaliter desiderabunt et appetent multum viros et libenter habebunt rem cum eis naturaliter, sed viri erunt multum in hac voluntate supremi, ita quod transibunt statum naturalem in hoc, ita ut fiant lascivi et feminini corde ac molles. Item si sola Venus feminina fuerit, illegitimos actus Veneris mulieres nimis adimplebunt, frequentius tamen ad naturalia declinabuntur, sed hoc cum quolibet ita quod nulli coitum denegabunt, sive deformis seu contra legem fuerit. Homines autem erunt effeminati ac molles et ad innaturales actus Veneris procliviores, neminem etiam ab illicito coitu prohibebunt, preter quod occulte illud perpetrabunt. Item si Mars femininus extiterit, istorum duorum utrumque, id est fornicationem et turpitudinem, actusque illicitos, detectos et absque frontis rubore, facient ita quod prenimia detectione blasphemabuntur et vituperabuntur. Item orientales et matutinales qualitates Veneris et Martis in masculinitate detectionem rei adiuvant et ut sint viriles et famosi et hoc pro parte virorum, mulieres vero erunt fricatrices