corde et abstinentie bone. Et si cum Marte, erit crudelis et nullius dilectionis atque superbus. Et si cum Venere, erit probus et formosus. Et si cum Mercurio, erit profectuosus in suis factis et factor multarum rerum. Quod si Venus cum Saturno participationem habuerit, maritus erius erit fessus et pauce luxurie. Si cum Iove, erit bonus in lege sua et iustus ac verecundus. Et si cum Marte, erit complexionis acute et calide, et circa venereos actus valde sollicitabitur, eritque fornicator. At si cum Mercurio premanserit, circa filios proprios erit valde pius. Et quoniam due quarte orientales orientales] followed by two crossed out words tam Lune G et occidentales tam Lune quam Solis respectu figure superius declarate sunt, in Luna vero respectu mundi seu Solis sunt eius due quarte orientales a coniunctione eius cum Sole usque ad oppositionem, occidentales autem sunt ab oppositione ad coniunctionem.
In sciendo amorem vel odium alicuius viri cum uxore sua vel etiam aliorum duorum sociorum quorumcumque
Iam scimus secundum Ptholomeum tractatu quarto, capitulo quarto quod coniugium virorum erit secundum statum Lune in suis nativitatibus et mulierum secundum statum Solis in suis nativitatibus. Et etiam scimus per predicta quod bonitas et malitia tam viri quam mulieris erit secundum statum in quo erit Venus. Restat ergo nunc scire qualis status amoris vel odii erit inter ipsos vel etiam inter quoscumque duos alios. Et in hoc dicit Ptholomeus tractu et capitulo preallegatis quod cum luminaria in utraque eorum nativitate convenienter adinvicem per aspectum associantur, in trino scilicet vel sextili, et hoc maxime si tales aspectus fiant cum cambiamento locorum eorundem luminarium, hoc est si Luna pervenerit in nativitate viri ad locum Solis in nativitate mulierum aut Sol in nativitate mulieris ad locum Lune in nativitate viri, vel iterum si Luna in nativitate viri locum Solis in nativitate mulieris ex trino vel sextili respiciat aut Sol in nativitate mulieris sic locum Lune in nativitate viri respiciat, significat amorem et amicitiam magnam inter virum et uxorem suam vel inter quoscumque etiam socios in quorum nativitatibus talis acciderit constellatio, et quod talis amicitia numquam destruetur seu coniugium separabitur. Odium vero eorundem signifcatur ex quadrato vel opposito aspectu eorundem luminarium in utraque nativitate vel si fuerint in signis se invicem non aspicientibus, etiam quamvis fuit in signis commutatis. Quod si ad luminaria sibincivem in utraque figura convenientia fortune suos radios direxerint, direxerint] corr. ex perv G coniugium in utriusque dilectione, valitudine et iocundiate premanebit. At si infortune ea respexerint, premanebit quidem, sed in litigio et odio ac damno. Et si aspectus tantum ad unum eorum fuerint, sive boni sive mali, influxus eius super illum accidet in bona voluntate vel mala cuius illud luminare fuerit significator, id est si Solem respexerint, bonitas illa vel malitia ex parte muleris erit, si Luna, erit ex parte viri. Quod si fortune et infortune etiam respexerint, erit res mixta. Similiter eitam erit quando luminaria sunt in utraque figura in locis invicem disconvenientibus. Nam si eis fortune testificentur, coniugium non omnino separabitur, sed erit fortassis separatio pro tempore et quod iterum reconciliabuntur et cum dilectione permanebunt. Sed si infortune testificentur eis, erit separatio valde litigiosa, feritatis plena et permanens. Quod si Mercurius predictis infortunis testificetur, tunc ipsa separatio erit manifesta et multum divulgata et diffamata cum magnis inculpationibus. Et si Venus solus eisdem infortunis testificetur, erit ipsa separatio propter adulterium vel nigromantiam. Quod si Mars et Saturnus participationem habuerint cum luminaribus cum bono aspectu, erit coniugium secundum legem et ydoneum, et si non fuerit bono aspectu, erit ibi fornicatio ex parte amborum, si ambo luminaria sic respexerint, vel ex parte unius eorum, cuius scilicet fuerit significator, si unum eorum sic respexerint. Veneris autem aspectus ad Martem uxorem iuvenculam demonstrabit, eius vero societas cum Saturno vetulam uxorem fore significabit. Venus item cum Marte qualitatem amoris efficit absolute. Cum quibus si Mercurius fuerit, erit hoc manifestum. Et si talis constellatio Veneris et Martis fuerit in signis utrique communibus, ut sunt signa triplicitatis terree et triplicitatis aquee, et presertim in Capricorno vel Piscibus, significabit quod copulabitur proprie sorori vel consanguinee sue per coniugium vel aliter. Et si cum hoc Venus et Mars aspexerint Lunam in nativitate viri, significabunt quod vir habebit rem cum duabus sororibus vel propinquis. Et si sic fuerit in nativitatibus mulierum cum Sole loco Lune, ipsa mulier habebit rem cum duobus fratribus vel duobus viris valde propinquis. Item Venus si cum Saturno fuerit, erit coniugium ydoneum longoque tempore durabit. Et si Mercurius cum eis fuerit, erit hoc eis ad proficuum. Et si cum eisdem etiam Mars fuerit, id est cum Venere et Saturno, coniugium non erit firmum et eis nocebit, et hoc quia domus Veneris domibus Martis opponuntur et sunt in quadrato domorum Saturni. Quando Venus fuerit in dignitatibus suis et in signis sibi convenientibus, significabit quod coniunctio que erit inter virum et mulierem erit senilis etatis vel accipiet virum sibi coetandum. Si autem Venus plus illis orientalis fuerit, viro se minori desponsabitur et vir uxorem se minorem subarrabit, at si magis occidentalis fuerit, mulier viro se seniori nubet, vir autem uxorem se antiquiorem desponsabit. Item si Venus ac Saturnus in signis sibi communibus, id est in quibus ambo habeant dignitatem, commorentur, scilicet in Libra vel Capricorno, erit coniugium inter consanguineos. Et si cum Luna fuerit iste status, id est si in nativitatibus virorum Luna cum Venere participationem habuerit et Mars cum Venere et Saturno et acciderit hoc in ascendente vel in medio celi, significabit hoc quod talis vir rem habebit cum matre sua vel cum uxore patris sui. Et si hoc acciderit in nativitate mulieris, iacebit cum nata illa pater suus, vel filius sororis patris sui, aut maritus sororis nate, aut aut] followed by a crossed out word f G cum filio eius proprio, vel cum filio sororis sue. Quod si Sol istius qualitatis fuerit, id est cum Venere participationem habuerit,