1. Hali duplum exponit hoc verbum: Ex te, id est tuo experimento, et illis, scilicet scriptis maiorum, aliter ex te scilicet si naturaliter fueris dispositus ad hanc artem predicendi futura, et ex illis scilicet antiquorum experimentis. Epilentici non numquam predicunt futura et heremite item fere fere] uncertain reading V per somnia etc. Nam in illis vis anime rationalis magis libera est.
2. Hoc verbum non sonat de electione astronomica, sed volebat improbare rationes eorum qui dicebant orbes celestes non esse animalia cum non moveantur ad occidentem †d...m† positionis sicut animalia. Sed quia orbes possunt in inferiora omnia, elegerunt nobiliorem incessum qui non habet resistentiam etc.
3. Fortitudo planete, domus exaltatio, orientalitas in tribus superioribus et habitudo bona ad Solem.
4. Secunde stellarum sunt comete, stelle cadentes, circuli circa Solem et Lunam etc.
6. Nativitatem comparat corpori, electionem medicine vel cibo. Medicina reperiens corpus sanum augebit sanitatem, si parum, debile sanabit, si valde infirmum, non sanabit nec videtur aliquid agrere licet aliquid agat. Exemplum, sit aliquis natus fortis, ut 10, et alius adversarius suus fortis, ut 8, numquam proficiet electio primo, nisi fortitudo