PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Conrad Dasypodius, Aphorismi astrologici ad lectionem Apotelesmaton Ptolemaei utiles

Basel, Henricus Petri, 1578 · 835

Facsimile

〈28〉 Virtus omnium syderum consequitur magnitudinem syderis seu potius luminis, quae consistit in corporis magnitudine, luminis claritate et densitate.

〈29〉 Uniuscuiusque syderis proprium lumen est diversum ab aliis magnitudine, multitudine, tenuitate et celeritate quod vero reflectitur, Solis est purissimum atque tenuissimum et densissimum.

〈30〉 Velocitas motus in Luna maxime considerandus est et plurimum facit, postea in Mercurio et Venere, nam motus velocitas in superioribus non tantum facit quantum in inferioribus.

〈31〉 Planetarum habitus non solum ad Solem sed et ad Lunam considerandus est, Iupiter cum Sole et Luna foecunditatis autem est.

〈32〉 Omnia astra proprio et Solis lumine praedita sunt, Luna quidem plus alieno, caetera proprio aut aequaliter sed valde pauca.

〈33〉 Nullus superiorum potest esse valde humidus, nec ullus inferiorum valde siccus.

〈34〉 Luna et Mercurius faciunt instabilis homines, quia neuter eorum quiescit unquam.

〈35〉 Lunae motus, quia est perpetua manifestus, ideo lunaticorum instabilitas est omnibus cognita unde etiam stultitia nominatur.

〈36〉 Mercurii instabilitas dubia est et non adeo manifesta, idcirco calliditas appellatur et speciem prudentiae habet quamvis vere prudentia non sit, sed quaedam natura instabilis et dolosa.

〈37〉 Luna luminibus plena maximas adducit foelicitates quoniam calida satis est pro luminis ratione, vacua vero debiliter nobis benefacit.

〈38〉 Mercurius orientalis a Sole remotus et Lunae propinquus aut in illius configurationibus, humectat quantum enim Sol calefacit tantum Luna humectat.

〈39〉 Iupiter temperamentum supremum habet et maxime beneficus est, quia calor humido perfecte dominatur.

〈40〉 Venus mediocriter temperata est propter humidi abundantiam unde etiam mediocriter est temperata.

〈41〉 Luna minus temperata ideo minus benefica propterea caloris parvitatem, parum enim dominatur humido.

〈42〉 Luminis magnitudo prima est in Sole, postea in Iove quo ad robur, inde in Luna quo ad densitatem ac terrae propinquitatem, post 〈in〉 Venere, Marte, Mercurio, Saturno.

〈43〉 Luminis temperies in Iove optima est, postea in Venere, deinde in Luna, in Mercurio mediocris atque mutabilis, prava in Marte, pessima in Saturno.

〈44〉 Sol maxima omnium fortunarum est neque planeta ullus magis est beneficus neque magis temperatus.

〈45〉 Orientales planetae humidiores sunt occidentalibus quantitate luminis, non qualitate.

〈46〉 Stellae fixae maiores sunt efficatiores, parvae imbecilles.

〈47〉 Stellae agunt lumine et vis illarum est qualis in effectu videtur.

〈48〉 Stellae fixae, quia plurimum a terra absunt et proprio motu tardissime feruntur, ideo vis illarum ad terram non pervenit sed miscetur aliis planetis.

〈49〉 Stellae fixae proximiores lineae eclipticae, beneficio planetarum qui illis iunguntur, vires suas ad nos transmittunt.

〈50〉 Stella fixa similis cum planeta simili habet evidentissimos effectus, cum contrario obscurissimos, cum dissimili et alterius generis incertos et qui ferme non nisi post eventum dignosci possunt.

〈51〉 Stellae fixae cum Sole maximos effectus habent circa vitam et honores, cum Luna circa fortunam, post Iupiter, Saturnus, Mars, Venus, Mercurius.

〈52〉 Planetae in oppositione et quadrato Solis, si in ipsis punctis fuerint, ita se habent. In primo stationis primae puncto tanto sunt calidiores quanto humidiores, antea humidiores quam calidiores, post sicciores quam calidiores, in ipso oppositionis puncto tanto calidio-