septentrione et meridie sunt positae minus afficiuntur a planetis itaque ab eclipsibus minus sed a stellis fixis magis.
〈85〉 Benefica si fuerit domina eclipsis et cardinis et dominetur civitati aut provinciae in quam significata incidunt et a maleficis non impediatur, plurimum illis locis benefaciet. Quod si aliqua harum conditionum defecerit, minus iuvabit.
〈86〉 Malefica si praefuerit eclipsi et cardini atque locis adfectis per eclipsim, vel vincatur a beneficis, parum oberit et multo minus si utrumque adsit.
〈87〉 Maleficae si regionibus, civitatibus vel povinciis seu locis adfectis non dominentur, nec a beneficis impediantur, deterius adficient, ac quanto validiores, tanto pessime.
〈88〉 Planetarum bonorum semper est benefacere et dominari locis subiectis eclipsi, et id semper prodest seu bonum augendum sit seu malum minuendum.
〈89〉 Robur stellae bona et mala auget sicut imbecillitas minuit.
〈90〉 Qualitas tempestatum non solum ex natura signorum partiumque illorum, tam in longitudine quam latitudine, verum etiam ex natura signorum quae extra zodiacum sunt est investiganda.
〈91〉 Omnes effectus significatorum generaliter reducuntur ad tres dispositiones: naturam significatoris, bonam vel malam aut mediam, ad debilitatem vel robur, ad qualitatem, quod sit foelix vel infoelix. Ita ut optimi effectus fiant cum benefica fuerit robustissima, foelicissima, pessimi cum malefica fuerit robustissima, infoelicissima, media ex his cognosces.
〈92〉 In unaquaque genitura, oportet seligere quendam locum in coelo, ut pro vita, pro divitiis, pro honoribus, etc. et ad illa loca coeli totum reliquum coelum comparare atque iuxta illam comparationem iudicare.
Finis aphorismorum.