Si vero latus BC vel aliud quodvis non sit commune tabulae, sed tamen ei aequidistet, ut in subiecta figura, producemus latera
ABCD usque ad tabulam in puncta T U et ex iis quae proxime dicta sunt describemus superficiem rectangulam BTUC, quae sit LXYM. Rursus describemus superficiem ATUD, quae sit OXYQ. Cum igitur puncta A B C D videantur in ipsis OLMQ, erit ipsa OLMQ figura quam describere oportebat. Eodem modo procedemus in reliquis huiusmodi.
Sit superficies ABCD rectilinea quidem, non autem
rectan-