tes hypothesi adparentiarum, ac si reipsa in medio terrae puncto collocarentur.
σχόλιον. Confirmat Ptolemaeus testimoniis valde illustribus tum adparentiarum, tum aliarum eruditarum observationum has, ut ipse vocat, primas sententias. Hinc etiam umbrarum rationem iis saltem temporibus toto terrarum orbe celeberrimam atque usitatissimam allegat, quae nunc vix eruditis nota est. Olim enim partes diei, adeoque horae, quas καιρικὰς dixerunt, ubique gentium discernebantur penes umbrarum magnitudines, incrementa, ac decrementa. Et vocabatur haec doctrina γνωμονική, quia erectus gnomon horarum indicium in plano faciebat, in quo earum variae lineae circa gnomonem designatae erant. Sed ingeniosi homines, quos pro generositate naturae movebat communis utilitas totius generis humani, varia in hunc usum instrumenta foeliciter excogitarunt, quorum alia vasa horoscopa vocabantur, alia horologia scioterica, aliis denique erant alia nomina. Ac celebratur in sacris literis horologium Achas regis Iuda patris Ezechiae. Nec dubium est sapientes Reges, qui primos obeliscos in Aegypto statuerunt solis numini sacratos, et ingentes moles Pyramidum extruxerunt, his astronomicis et veris utilitatibus praecipue invitatos esse, etsi accessit postea ut fit stulta et pro