secundorum 55 proxime, et reliqua DZ earundem 37, scrupuloum 4, secundorum 55. Ergo decagoni latus subtendens circumferentiam talium 36 partium, Latus decagoni i. m. W qualium est circulus 360, erit talium 37, scrupulorum 4, secundorum 55, qualium diameter est 120.
Rursus, quoniam linea DZ est partium 37, scrupulorum 4, secundorum 55, quadratum quod fit ex ea erit 1375 partium, scrupulorum 4, secundorum 15. Est autem et quadratum quod fit ex DB earundem 3600, que coacervata constituunt quadratum quod fit ex BZ, 4975, scrupulorum 4, secundorum 15. Erit igitur longitudo lineae BZ partium 70, scrupulorum 32, secundorum 3 proxime. Quare et pentagoni latus, Pentagoni i. m. W quod subtenditur partibus 72, qualium circulus est 360, talium est partium 70, scrupulorum 32, secundorum 3, qualium diameter est 120.
Patet autem per se latus hexagoni, Hexagoni i. m. W quod 60 partibus subtenditur, et aequale est ei quae ex centro, partium, videlicet 60.
Similiter quoniam quadrati latus quod subtenditur 90 partibus, potentia duplum est ei quae ex centro, latus vero trigoni, quod subtenditur partibus 120, potentia triplum est eius quae ex centro, quadra-