PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 81r

Facsimile

Dico igitur Alterum lemma, quod gubernat sequens problema quod, si in circulo ducantur duae rectae lineae inaequales, maior ad minorem minorem rationem habet quam circumferentia quae est supra maiorem rectam ad circumferentiam quae est supra minorem. Sit enim circulus ABGD, et ducantur in eo duae rectae inaequales, quarum minor sit AB et maior BG. Dico quod recta BG ad rectam BA minorem rationem habet quam BG circumferentia ad BA circumferentiam. Secetur enim angulus qui sub ABG per aequalia per BD rectam, et connectantur rectae AEG, et AD, et GD. Et quoniam angulus ABG per aequalia sectus est recta linea BED, aequalis sane est recta GD rectae AD. Maior est autem recta GE quam EA. Et ex puncto D in lineam AEG agatur perpendicularis DZ. Quoniam igitur maior est recta linea AD quam ED, atque ED maior quam DZ, descriptus igitur circulus in centro quidem D et in-