PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 107v

Facsimile

accideret hanc cordam HE HE] BE K esse equalem diametro, tunc esset in ea centrum epicicli et inquisitio nostra esset per ipsam tantum.

Et quia brevior est diametro et arcus BGE BGE] corr. ex BEG minor semicirculo, palam quod centrum eadem eadem] cadit K extra hanc portionem. Ponam ergo centrum K epicicli et protraham rectam DKL ut sit L longitudo longior et punctum M longitudo propior in epiciclo. Quia ergo nota est proportio BE ad EG et EG ad ED, erit ED notarum partium ad cordam EB; quare et tota AB AB] BD K ad diametrum epicicli est nota. Ergo et rectangulum quod continetur sub DB et ED notum, sed equale ei continetur sub DL et MD. Sed et quadratum quod describitur a semidiametro KM notum. notum] sup. lin. (perhaps other hand) At hoc quadratum et illud rectangulum ambo pariter equantur quadrato quod a DK describitur, ergo ipsum notum; ergo et linea DK nota respectu partium diametri epicicli. Si ergo constituamus DK lx partium, est namque semidiameter circuli declinantis, erit semidiameter epicicli KL etiam hoc respectu notarum partium. Et accidit ex premissis partium quinque et xv minutorum, quinque…minutorum] This should be ‘v et xiii minutorum’ to follow the numbers of Gerard’s translation of the Almagest, but Ptolemy finds from his performace of this same procedure upon three more recent eclipses that the value is 5 14’ of the deferent’s diameter. He later uses the round value 5 15’ given here. et hoc est quod querebamus.

Si quis vero idem velit inquirere per modum ecentrici, constituet punctum D scilicet centrum circuli signorum infra ecentricum et ab ipso protrahet tres lineas ad notas trium eclipsium. Et unam in directum producet ad punctum oppositum. Et ab hoc puncto protrahet perpendiculares super lineas eductas, et ad similitudinem premissorum precedet, precedet] procedet K et ad idem ad quod non non] nunc K perveniret scilicet ut distantia duorum centrorum sit partium v et minutorum xv.

⟨IV.11⟩ Arcum epicicli inter longitudinem longiorem et locum cuiuslibet trium eclipsium, necnon et differentiam duorum motuum que propter eundem arcum accidit, et locum Lune secundum medium cursum ad quem attinet eadem differentia notificare.

Repetatur similis figura superiori et protrahatur a centro K perpendicularis super lineam BE KNS, et ducatur linea BK. Quoniam autem ostensum est quod DE ad DK est nota et BE similiter cuius medietas est EN, propter hoc erit DN ad DK nota. Facta igitur DK dyametro xxx xxx] cxx K partium erit corda corda] hoc add. but then del. DN hoc quoque respectu nota, et arcus super eam consistens de circulo triangulum DKN circumscribente notus, quare angulus cui subtenditur DKN notus. Ergo et arcus epicicli SM notus, ergo et reliquus SL qui perficit semicirculum semicirculum] corr. ex semidiametrum est notus. Sed et arcus BS cum sit medietas arcus BE est notus. Reliquus ergo LB LB] est notus add. but then del. qui est inter longiorem longitudinem et locum secunde eclipsis in epiciclo est notus, quod est unum ex propositis.

Rursum cum angulus DKN sit notus et angulus non non] N K sit rectus, ergo tercius KDN est notus, et ipse est angulus differentie que minuitur a medio cursu Lune propter arcum LB cum pervenerit Luna ab L in B. Et hec differentia est secundum quod ex premissis accidit lix minuta.

Itaque cum locus verus Lune in circulo signorum in medio secunde eclipsis sit et lvmum et…lvmum] xlv K minutum quartidecimi gradus Virginum, Virginum] Virginis K addita hac differentia super verum locum, erit locus Lune secundum medium cursum xliiii minutum xvi xvi] This should read ‘xv’ to make sense with the values given here and to match Almagest. gradus Virginis, quod querebamus.

⟨IV.12⟩ Quantitatem diversitatis per alias tres eclipses notas et aliter cadentes experiri.

Hee tres alie eclipses quas assumemus ⟨secundum⟩ secundum] From K subtilem considerationem Ptolomei deprehense sunt. Et prima quidem eclipsium fuit