PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 125r

Facsimile

cum eo quod Sol interim perfitiet perfitiet] i.e. ‘perficiet’ donec ipsa comprehendat Solem, dividimus primum hanc distantiam per xiii, quia dum Luna illam longitudinem percurrit, Sol terciamdecimam eius fere perficit. Hanc iterum xiii subdividimus per xiii propter hoc quod dum Luna illud spatium percurrit, Sol interim eius xiiiam xiiiam] partem add. sup. lin. (perhaps other hand) perficit. Et quod huius tandem modica quantitas est nec sensibilis est eius xiii, non ultra fit divisio. Reperies ergo si agregaveris agregaveris] i.e. ‘aggregaveris’ totum totum] sup. lin. (perhaps other hand) quod Sol interim perficit esse duodecimam prime distantie, et hec est ratio dividendo distantiam per xii. Inventam itaque duodecimam Solis equationi superpone, et collectum est est] corr. ex dividere (perhaps other hand) id quod plurimum medie et vere applicationi interiacere potest, eo quod Solis equatio sit id per quod Sol distat a loco medie applicationis et quod Sol perambulat usque dum a Luna comprehendatur est id quod Soli et loco vere applicationis interest. Est igitur totum collectum secundum inventa Ptolomei scilicet HZ iii gradus, secundum Albategni vero ii gradus et xxx xxx] xxxvta K minuta fere. Quare arcus HZ HZ] This should be ‘HA.’ est notus secundum Ptolomeum quidem xv graduum et xix xix] xii K minutorum, secundum Albategni xiii xiii] xiiii K graduum et xli xli] 47 M minutorum. Si itaque motum latitudinis incohes a maxima declinatione in septentrionem ut Ptolomeus facit, erunt hii secundum Ptolomeum termini ecliptici ecliptici] corr. ex epicicli sub numero certo consignati. Si vero motum latitudinis a nodo septentrionali incohes in in] ut K Albategni facit, erunt hii secundum Albegni Albegni] Albategni K termini ecliptici lunares. Et ita habemus quod proposuimus.

Lunares termini Ptolomei Lunares…Ptolomei] This and the following lists are found in the margin.

tempus ex quo 74 44 44] 48 K

tempus ad quem 105 12

tempus ex quo 254 18 18] Although all witnesses with this table have this value, it should be ‘48.’

tempus ad quem 285 12

Albategni termini

tempus ad quem 14 35

tempus ex quo 165 25

tempus ad quem 194 35

tempus ex quo 345 25

⟨VI.5⟩ Terminos eclipticos solares signanter exprimere.

Cum itaque semidiameter Lune in longitudine propiore sit notus scilicet xvii minuta et xl secunda et semidiameter Solis sit xv minutorum et xl secundorum sicut ostensum est in longitudine longiore, Sol cum fuerit si nullam ei ponamus variationem modo Ptolomei, erit medietas duorum diametrorum Solis et Lune xxxiii minutorum et xx secundorum. At si modo Albategni diametro Solis quoque variationem ponamus — cum in longitudine propiori sit ponamus…sit] This appears to be written in another hand over what was originally in the text. totus diameter xxxiii minutorum et due tercie — erit secundum hoc quoque medietas duorum diametrorum nota scilicet xxxiiii minutorum et dimidii.

] The diagram from P misletters what should be point A, and it lacks point F. The second, better diagram is from N 55r. Lineabimus igitur circulum signorum AB et orbem declinem DGB. Et ponemus primum contactum Solis et Lune secundum visum ut sit centrum Solis super A, et centrum Lune secundum visum super E, secundum verum super D, et punctus contactus Z. Et continuabo AZE AZE] corr. ex AEZ rectam super lineam DGB quasi perpendiculariter eo quod DG ad sensum sit equidistans orbi signorum. Est ergo DE diversitas aspectus Lune in circulo altitudinis, et GD diversitas aspectus in longitudine fere, et GE diversitas aspectus in latitudine que maxima accidere potest in applicatione propter primum hoc fieri contactum. Et est EA visa latitudo scilicet nota quod est tanquam medietas duorum diametrorum. Ex premissis autem que de diversitate aspectus dicta sunt, manifestum esse potest quod cum diversitas aspectus Solis subtracta fuerit de diversitate aspectus Lune, quod maxima diversitas Lune in latitudine quod…latitudine] This is written over what was originally in text. que esse potest a climate primo scilicet in locis ubi maximus est dies xiii horarum equalium usque ad ad] i. m. clima septimum scilicet in locis ubi maximus est dies xvi horarum equalium — et hoc cum erit in longitudine propiore in horis applicationum Luna — est versus septentrionem quidem a cenit capitum viii minuta fere et versus meridiem lviii minuta fere. Est ergo linea GE si ad partem septentrionis, est diversitas aspectus viii minuta, et si ad partem meridiei, lviii minuta. Nota autem maiore diversitate aspectus in latitudine nota etiam est que cum ea sit maior diversitas aspectus in longitudine, et ipsa quidem cum diversitas aspectus in latitudine ad partem septentrionis fuerit est xxx minuta fere. Cum Cum] corr. ex et quod (perhaps other hand) ad partem meridiei fuerit, est xv minuta fere. Itaque DG arcus aut xxx minutorum est aut xv. Et quia arcus GE notus est et arcus EA, erit coniunctus ex illis arcus GA notus, et ipse est vera latitudo Lune a loco longitudinis in quo esse videtur. Et est quidem hic arcus secundum Ptolomeum gradus unus et xxxi minuta et xx secunda, et secundum Albategni gradus unus et xxxii minuta et xxx secunda. Et quia latitudo hec nota est, erit etiam arcus BG notus; quare et totus arcus DGB notus. notus‌2] sup. lin. (perhaps other hand) Et ipse est distantia veri loci Lune a nodo, et est secundum opus Ptolomei cum Luna fuerit meridiana a Sole et ipsa septentrionalis a cenit capitum in maiore diversitate aspectus in latitudine viii gradus et xxii minuta. Et cum fuerit Luna septentrionalis a Sole sed meridiana a cenit capitum, erit arcus DK DK] DB K xvii partes et xli minuta. Cum ergo fuerit elongatio centri Lune verificati a quolibet duorum nodorum in orbe declivi ad partem meridiei quidem a cenit capitum sed septentrionalis a Sole, xvii gradus et iii iii] xli K minuta. Et ad partem partem] corr. ex partes septentrionalem a cenit capitum sed meridiani a Sole, viii gradus et xxxii minuta. Tunc possibile est ut accidat primus contactus secundum visum Solis et Lune qui esse potest in locis habitatis. Si ergo arcui DB addiderimus id quod plurimum