PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 125v

Facsimile

interiacere potest applicationi medie et applicationi vere, habebimus locum in quo Luna existente secundum cursum medium possibile est in locis habitatis ut accidat locus in quo primum Luna secundum visum Solem contingere potest. Sunt itaque secundum operationes Ptolomei termini solares ecliptici huiusmodi. Nam ipse inchoat motum latitudinis a maxima latitudine in septentrione.

Quod si secundum Albategni inventa inventa] sup. lin. (perhaps other hand) subtiliare voluerimus. Cum secundum hunc auctorem quoque arcus GA sit notus, erit etiam arcus GB notus sive septentrionalis sive meridiana Luna fuerit a Sole. Nam est proportio arcus GA ad arcum GB fere sicut proportio unius ad xi et dimidium. Et quia visa est coniunctio aput puncta G A, verus autem locus Lune est in puncto D, cum arcus DG sit notus quia est diversitas aspectus in longitudine, si ei duodecimam eius partem superponamus qua sit GF, palam quod aput punctum F erit vera coniunctio et erit arcus et‌1…arcus] iter. but then del. GF notus; quare et reliquus FB notus. Itaque si arcui FB id quod plurimum secundum Albategni interiacere potest medie coniunctioni et vere addiderimus, habebimus elongationem a nodo notam in qua cum Luna secundum medium medium] i. m. (perhaps other hand) cursum fuerit, possibile est ut accidat primus contactus Solis et Lune secundum visum qui esse potest in locis habitatis. Et est quidem hec elongatio cum Luna australis fuerit x graduum graduum] gradus K et xl fere minuta. Et si Luna septentrionalis fuerit a circulo signorum, erit xx gradus et xii minuta fere. Quare si motum latitudinis a nodo Capitis inchoamus, inchoamus] i. m. (perhaps other hand) erunt termini ecliptici solares huiusmodi secundum considerationes Albategni.

⟨Solares termini Ptolomei⟩ Solares…Ptolomei] This and the following lists are taken from the margins of K.

⟨gradus minuta⟩

⟨Tempus ex quo 69 19⟩

⟨Tempus ad quem 101 22⟩

⟨Tempus ex quo 258 38⟩

⟨Tempus ad quem 290 41⟩

⟨Solares termini Albategni⟩

⟨Tempus ad quem 20 12⟩

⟨Tempus ex quo 159 48⟩

⟨Tempus ad quem 190 40⟩

⟨Tempus ex quo 349 20⟩

⟨VI.6⟩ Solis vel Lune eclipsim in sexto mense lunari iterari est possibile.

] The unlabeled node should be ‘G.’ Sit propter hoc demonstrandum circulus declinationis declinationis] declinans K Lune ABG et nodus Capitis A, et nodus Caude G, et medietas septentrionalis ABG. Et sint termini ecliptici ex parte septentrionis C et E et et‌2] sup. lin. ex parte meridiei F et H. Quoniam vero arcus AC vel GE quantum ad solares terminos Ptolomei continet 20 gradus et 41 minuta et secundum Albategni 20 gradus et 12 minuta, palam quod arcus CBE continet 20‌1…continet] i. m. (perhaps other hand) gradus cxxxviii et xxxviii minuta vel gradus cxxxix cxxxix] corr. ex cxxxi (perhaps other hand) et xxxvi minuta. Porro motus latitudinis in vi mensibus lunaribus equalibus continet gradus clxxxiiii et i minutum proiectis integris revolutionibus; maior est ergo arcus qui relinquitur de motu latitudinis arcu CBE. Dico etiam quod ipse minor est arcu FBH. FBH] corr. ex FEH Nam arcus AF sive GH quantum ad solares terminos ex parte meridiei continet xi gradus et xxii minuta ut invenit Ptolomeus et secundum Albategni x gradus et xl minuta. Palam ergo quod motus latitudinis in sexto mense lunari iterum cadit infra terminos eclipticos solares versus nodum. Quare ex premissa possibile est iterum Solem eclipsari. Par est demonstratio si sumas arcum FDH. Nam ipse necessario minor est arcu qui relinquitur de motu latitudinis in vi mensibus proiectis integris revolutionibus, et arcus CDE maior est eodem.

Consimilis est demonstratio circa Lunam. Nam arcus AC vel GE itemque arcus AF vel GH unusquisque quantum ad lunares terminos continet xv gradus et xii minuta vel 14 gradus et 47 minuta. vel…minuta] i. m. (perhaps other hand) Palam ergo quod arcus CBE minor est arcu motu motu] motus K latitudinis sex mensium, et arcus FBH maior. Cadit ergo motus latitudinis in sexto mense iterum infra terminos lunares eclipticos. Unde possibile est iterum obscurari Lunam, quod proposuimus.

⟨VI.7⟩ Quantitatem diametri Lune et quantitatem semidiametri umbre ad omnem distantiam Lune inter longitudinem longiorem epicicli et longitudinem eius propiorem cum epiciclus in longitudine longiore ecentrici fuerit affinitum affinitum] affiniter B comprehendere.

Iterum Iterum] primum K sumatur differentia diametri Lune cum fuerit in longitudine longiore et cum fuerit in longitudine propiore. Et est hec differentia secundum Albategni v minuta et dimidium et tercia unius minuti et secundum Ptolomeum iiii minuta tantum. Deinde sumatur centri Lune a centro terre per arcum portionis distantia, nam et ipsa est nota. Et minuatur hec distantia a maxima distantia Lune a terra, scilicet que est in termino pri