PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 130v

Facsimile

biles, male fame et divulgatos, omnia facientes et interdum quidem quo ad corruptionem talia simulantes, nonnunquam autem et re vera patientes ac turpia agentes et in variis affectionibus divisos. Mercurius autem solus oecodespotiam animae adeptus in bonis quidem dispositionibus natos efficit prudentes, ingeniosos, intelligentes, multarum rerum peritos, inventivos, mercaturam exercentes, computatores, rerum nature studiosos, industrios, emulatores, beneficos, cogitativos, bone coniecturae, mathematicos, mysteriis deditos. ἐπιτευκτικούς is left untranslated; Hübner p. 273, l. 1429 In contraria vero dispositione astutos facit et protervos, obliviosos, impetuosos, leves, mutabiles, penitibiles ⟨…⟩, μωροκάκους (from μωρόκακος: foolish) is left untranslated; Hübner p. 273, l. 1431 insipientes, peccatores, mendaces, indifferentes, instabiles, infidos, avaros, iniustos et omnino ab a mente aberrantes et ad peccata procliviores. His autem sic se habentibus statu ipse etiam Lunae status plurium conducit quoniam in flexuris constituta borealis et australis extremitatis constituta anime proprietatibus ad morum multiplicitatem ac rerum plurium machinationem et ed mutabilitatem cooperatur, in nodis vero ⟨…⟩ nothing from the Greek text seems to be missing ad acumen et actuositatem et mobilitatem. Adhec autem in orient⟨…⟩ probably orientalibus. ἀνατολαῖς; Hübner p. 273, l. 1441 posita et aucta luminibus ad ingenium et claritatem et firmitatem, atque liberta ac loquendi libertatem, luminibus vero diminuta aut in occasibus inventa ad tarditatem et hebetudinem et penitudinem ac timiditatem et obscuritatem. Confert etiam aliquo modo Sol familiaritatem cum anime ecodespota adeptus, in bono quidem statu ad id quod est iustius et expeditius et magis honorificum et honestum ac pium. Per contrarium vero se habens ad id quod magis est humile et laboriosum et inhonestum et crudele et solius consilii, et austerum et difficilioris conversationis et omnino ad id quod est difficilioris correctionis.