PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 108r

Facsimile

lam mediam stellarum frontis Scorpionis ad illud quidem quod minuitur quantitas diametri Lune et ad septentrionalem quidem a fronte septentrionali quantitas duarum diametrorum Lune. Sed stelle quidem medie stellarum frontis Scorpionis fuit locus tunc secundum principia nostra pars una et due tertie partis Scorpionis, et fuit secundum illam quantitatem etiam declinatio eius ad partem meridiei ab orbe medii signorum. Stelle autem septentrionalis stellarum frontis Scorpionis fuit locus due partes et tertia partis Scorpionis, et fuit declinatio eius ad septentrionem ab orbe medii signorum pars una et tertia partis. Fuit ergo locus Mercurii tunc tres partes et tertia partis Scorpionis fere. Manifestum est igitur quod non pervenit longitudo ad maiorem longitudinem matutinalem. Quoniam post quatuor dies in 26 diebus mensis Alathrabi fuit longitudo eius in eo quod invenimus scriptum ab hac linea ad illud quod minus est quantitas diametri integri et medietas diametri Lune. Fit ergo eius longitudo maior, propterea quod Sol movetur quatuor partibus fere et movetur stella quantitate medietatis diametri Lune. Et fuit locus Solis medius in decem et novem diebus mensis Thut ante mane secundum computationem nostram 20 partes et medietas et tertia partis Scorpionis. Et fuit longitudo longior Mercurii in sex partibus Libre, propterea quod anni qui fuerunt inter duas considerationes fuerunt quadringenti in quibus factus est motus localis longitudinis longioris quatuor partes fere. Et postquam quod diximus fixum est secundum habitudinem suam, describam etiam formam similem forme superiori que est ante eam. Propter diversitatem igitur transituum in similitudine erunt anguli qui sunt apud punctum A, ubi est longitudo longior, acuti, et linee continue stelle erunt ad illud quod precedit de orbe revolutionis, et erit perpendicularis RS super lineam RL, que est medietas diametri orbis revolutionis. Et quia cursus stelle medii fuit longitudo a longitudine longiore 44 partes et 50 minuta, erit angulus ABH 44 partes et 50 minuta secundum quantitatem qua sunt quatuor anguli recti 360 partes, et secundum quantitatem qua sunt duo anguli recti 360 partes erit 89 partes et 40 minuta. Quapropter erit angulus HBG reliquus 270 partes et 20 minuta. Et unusquisque duorum angulorum BGH et BHG est 44 partes et 50 minuta. Et propter illud erunt chorde eorum, chorda quidem GH 84 partes et 36 minuta secundum quantitatem qua est diametrus circuli continentis triangulum BHG 120 partes, et unaqueque duarum chordarum BG et BH secundum illam quantitatem 45 partes et 46 minuta. Ergo secundum quantitatem qua est unaqueque duarum linearum BH et BG tres partes erit linea GH 5 partes et 33 minuta. Et etiam quia angulus AGR est 89 partes et 40 minuta secundum quantitatem qua sunt duo anguli recti 360 partes, et similiter angulus BGH 44 partes et 50 minuta, colligitur ut sit totus angulus GMH 134 partes et 30 minuta. Erit ergo arcus qui est super HM 134 partes et 30 minuta secundum quantitatem qua est circulus continens triangulum GHM ortogonium 360 partes, et arcus qui est super lineam GM residuum complementi semi circuli erit 45 partes et 30 minuta, et erunt chorde eorum, chorda quidem MH 110 partes et 40 minuta secundum quantitatem qua est diametrus GH 120 partes, et chorda quidem GM 46 partes et 24 minuta secundum illam quantitatem. Quapropter secundum quantitatem qua est linea GH 5 partes et 33 minuta, scilicet cum fuerit linea RH, que et medietas diametri orbis centri egredientis, 60 partes, erit linea MH quinque partes et septem minuta et linea GM due partes et 10 minuta. Et propter hoc colligitur ut sit longitudo linee RM 59 partes et 47 minuta secundum illam quantitatem, et tota linea RMG erit 61 partes et 57 minuta. Et similiter quia angulus DGN est 89 partes et 40 minuta secundum quantitatem quantatem M. qua sunt duo anguli recti 360 partes, erit arcus qui est super lineam DN 89 partes et 40 minuta secundum quantitatem qua est circulus continens triangulum DGN ortogonium 360 partes, et arcus qui est super lineam GN residuum complementi semicirculi erit 90 partes et 20 minuta, et erunt chorde eorum, chorda quidem DN 84 partes et 36 minuta secundum quantitatem qua erit diametrus GD 120 partes, et erit chorda GN secundum illam quantitatem 85 partes et sexta partis. Igitur secundum quantitatem qua est linea GD tres partes erit linea quidem DN due partes et septem minuta, et linea GN due partes et octo minuta, et tota linea RGN erit 64 partes et 5 minuta. Quapropter erit chorda RD secundum illam quantitatem 64 partes et septem minuta. Ergo secundum quantitatem qua est linea RD 120 partes erit linea DN tres partes et 58 minuta, et erit arcus qui est super eam tres partes et 48 minuta secundum quantitatem qua est circulus continens triangulum RDN ortogonium 360 partes. Et similiter erit angulus DRN tres partes et 48 minuta secundum quantitatem qua sunt duo anguli recti 360 partes, et erit angulus RDN 176 partes et 12 minuta, et angulus ADR reliquus secundum illam quantitatem erit 85 partes et 52 minuta. Sed angulus ADL positus secundum illam quantitatem erit 54 partes et 40 minuta, propterea quod longitudo stelle fuit in consideratione a longitudine