PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 140r

Facsimile

peris veperis M., cum fuerit secundum illud exemplum in principio Arietis, a loco Solis secundum verificationem est 46 partes et 22 minuta.

In stella autem Mercurii ponam causa alleviationis que contingit in demonstrationibus quas afferemus in sequentibus in apparitionibus eius que faciunt imaginari nos intendisse ut sciamus quantum est maius quo elongatur hec stella a Sole per cursum suum verificatum in vesperis cum fuerit in principio Scorpionis et in matutino cum fuerit in principio Tauri. Dico ergo quod propterea quod fuit secundum radicem secundum quam agitur in Mercurio non, quando ponitur cursus huius stelle qui videtur, erit cursus medius in longitudine comprehensus et scitus, propterea quod linea GA non semper est una et eadem nec equalis linee que progreditur a centro orbis egredientis centri secundum exemplum secundum quod currit res in radice secundum quam agitur in ceteris stellis, sed ex cursu equali in longitudine cum ponitur apparet cursus qui videtur etiam, firmavimus duo loca in longitudine in unoquoque signorum quibus possibile est ut fiat hec stella in principio signi de quo intenditur, in uno eorum anterior et in altero posterior, et secundum plurimum quod est longitudinis eius in cursibus quos scivimus invenimus per illud plurimum quod provenit ex longitudine eius in ipso principio illius signi, quemadmodum apparebit et intelligetur per has res quarum intendimus inventionem, et primum illius in plurimo quod est longitudinis in vesperis in principio Scorpionis. Sit itaque diametrus que transit per longitudinem longiorem, et est punctum A, linea ABG, et ponam super ipsam centrum orbis signorum, punctum G, et centrum motus equalis orbis revolutionis, punctum B, et imaginabor prius ut centrum orbis revolutionis sit super longitudinem longiorem ipsam donec sit cursus Solis medii in longitudine locus super decem partes Libre et cursus verificati super octo partes eius, et describam circa punctum A orbem revolutionis RH, et protraham a puncto G lineam GH contingentem ipsum orbem revolutionis a parte vespertina, et producam perpendicularem AH. Quia igitur iam ostensum est per capitula que premisimus et posuimus quod secundum partes quibus linea GA, et est linea maioris longitudinis, est 69 partes est linea AH, et est a centro orbis revolutionis, 22 partes et medietas partis et secundum partes etiam quibus chorda AG est 120 partes est linea AH 39 partes et 8 minuta, tunc propter illud erit arcus qui est super lineam AH 38 partes et 4 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum AGH ortogonium est 360 partes, et erit angulus AGH secundum partes quidem quibus duo anguli recti sunt 360 partes 38 partes et 4 minuta, et secundum partes quidem quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes erit 19 partes et duo minuta. Sed linea GA est super decem partes Libre. Ergo stelle locus est super 29 partes et duo minuta Libre, et eius longitudo que est maior longitudo eius a Sole secundum veritatem est 21 partes et duo minuta. Et ponam etiam ut longitudinis medie elongatio a longitudine longiore sit tres partes. Erit ergo Solis per cursum suum medium locus super tredecem partes Libre et cursus eius verificati super undecem partes et 4 minuta. Et protraham lineam BE, et describam circa centrum E orbem revolutionis RH, et protraham lineam GH contingentem secundum illud exemplum, et producam duas lineas EH et EG. Et quia in hoc loco narrato, scilicet quia angulus ABE est positus tres partes secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes et ostensum est secundum viam quam premisimus et qua perreximus quod angulus AGE, et est angulus acceptus ex superfluitate que est propter egressionem a centro, secundum istas partes est partes due et 52 minuta, tunc linea EG, et est linea longitudinis orbis revolutionis in hac habitudine, est 68 partes et 58 minuta fere secundum partes quibus linea EH, et est a centro orbis revolutionis, est 22 partes et 30 minuta, et est linea EH etiam 39 partes et 9 minuta secundum partes quibus linea EG subtendens est 120 partes, quapropter erit arcus qui est super lineam EH 38 partes et 5 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum GEH ortogonium est 360 partes, et erit angulus EGH secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 38 partes et 5 minuta, et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 19 partes et tria minuta fere. Quapropter erit angulus AGH totus secundum istas partes 21 partes et 55 minuta. Ergo cum fuerit locus huius stelle super partem unam et 55 minuta Scorpionis, plurimum quod erit longitudinis eius a Sole per cursum suum verificatum erit 20 partes et 51 minutum. Iam vero fuit ostensum quod quando fuerit eius locus super 29 partes et duo minuta Libre, tunc plurimum quod elongatur a Sole per cursum suum verificatum est 21 partes et duo minuta. Et quia superfluitas in eo quod est inter duo loca est due partes et 53 minuta et superfluitas inter duas longitudines maiores est 11 minuta donec sit quod pertinet 58 minutis que sunt a loco primo ad principium Scorpionis 4 minuta fere, tunc quando nos minuerimus hec quatuor minuta ex 21 partibus et duobus minutis, proveniet nobis maius quod est longitudinis eius vespertine a Sole per cursum verificatum in principio Scorpionis ipso 20 partes et 58 minuta. Deinde post illud ponam causa plurimi quod est elongationis eius matutinalis in principio Tauri primo quidem cursus medii elongationem secundum successionem signorum a longitudine propinquiore trigintanovem partes donec sit Solis per cursum suum medium locus super decem et novem partes Tauri et per cursum suum verificatum super 19 partes et 38 minuta. Et describam similem huic forme, ita ut orbis revolutionis sit locatus in figura secundum successionem signorum a longi