PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 73v

Facsimile

medietatis. Longitudines vero que sunt inter eas sunt equales. Et scripsit de stellis que sunt in Leone quod due quattuor stellarum que sequuntur orientem et stella que nominatur Spondilis Serpentis, et est in gibbositate gule Serpentis Sepentis M., sunt super rectam lineam. Et scripsit etiam quod linea extensa super caudam Leonis et super stellam que est in extremitate caude Urse, et est Benennasci, declinans a stella apparente que est sub cauda Urse et sub cauda Leonis est aggregatio antecedentium stellarum, que nominantur motores. De eis vero que sunt in Virgine quod in eis que sunt inter pedem Virginis septentionalem et inter pedem Ululantis sinistrum sunt due stelle, quarum una lucida est meridionalis que est similis pedi Ululantis, et est ei diversitas aspectus super lineam rectam descriptam super duos pedes ad orientem, et altera est septentrionalis que est medietas apparentis, que ambe sunt super lineam rectam oppositam linee duorum pedum. Et precedit una harum duarum que est medietas apparentis duas stellas apparentes facientes cum medietate apparentis triangulum duorum equalium laterum cuius caput est medietas apparentis. Et he stelle sunt super lineam rectam oppositam Aschimech Arachmech, idest Lanceatori, et pedi Virginis meridiano. Et etiam quod in eis que sunt inter Aschimech Alahazel, idest Inermem, et inter secundam extremitatis caude earum que sunt in spondilibus Serpentis sunt tres stelle super lineam rectam adinvicem. Et media earum opponitur Aschimech Inermi et opponitur secunde extremitatis caude Serpentis. Et de stellis que sunt in Libra quod stella que opponitur stellis lucidis que sunt ad septentrionem ex stellis Libre fere est stella lucida, et ab unaquaque parte duorum laterum est stella parva opposita ei et facit lucidam cum eis figuram triangularem. De stellis autem Scorpionis quod linea recta descripta super stellam orientalem ex eis que sunt in centro Scorpionis et super genu dextrum Delatoris Serpentis secat longitudinem que est inter duas stellas precedentes que sunt in pede dextro Latoris Serpentis. Due enim spondiles Spine, scilicet quinta et septima, sunt super lineam rectam oppositam stelle lucide que est in medio Laris. Et etiam quod stella septentrionalis earum que sunt in basi Laris est opposita spondili Spine quinte fere in eis que sunt inter eas et inter eam que est in medio Laris. Longitudo namque eius ad unamquamque earum est propinqua equalitati. Et de stellis que sunt in Sagittario que Probably currupt for quod, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 323, line 11 from the bottom). Paris, BnF, lat. 14738 (112v, line 13 from the bottom) reads que too. sunt due stelle earum que sequuntur orientem et meridiem circuli qui est sub Sagittario lucide apparentes quarum longitudo que est inter eas secundum oculum est sicut quantitas trium cubitorum. Quarum meridionalis, que est luminosior eis, est super pedem Sagittarii et est opposita secundum lineam rectam fere medie trium apparentium lucidarum ex eis que sunt in circulo in quo ipse sunt ad illud quod sequitur orientem et opponitur secunde orientalium ex eis que sunt in quadrato quadrilatero quarum quedam opponuntur aliis ab angulis. Et due longitudines que sunt inter eas sunt semper equales. Et septentrionalis earum est que habet diversitatem aspectus ab hac linea ad orientem et opponitur stellis lucidis que opponuntur angulis in quadrato habente quattuor latera. De stellis vero que sunt in Aquario quod due stelle propinque in capite Equi que sunt evacuatorium Aquarii precedens et stella que est in humero Aquarii quod subsequitur sunt super lineam rectam fere, et illa linea equidistat linee que est a spatula Aquarii precedente ad illam que est in mandibula Equi, et etiam quod stella que est in humero Aquarii precedente et stella lucida duarum stellarum que sunt in gula Equi et illa que est in sumine Equi sunt super lineam unam rectam et earum longitudines sunt equales. Linea autem descripta super muscidam Equi et super eam que sequitur orientem ex quattuor que sunt in pectore eius secat lineam descriptam super duas stellas propinquas que sunt in capite Equi in duo media et orthogonaliter fere. De eis autem que sunt in Pisce quod stella que est super muscidam Piscis meridionalis et lucida que est in duobus humeris Equi et lucida que est in pectore Equi sunt super lineam rectam. Et de eis que sunt in Ariete quod ea que precedit basim trianguli ad partem orientis cuius fit diversitas aspectus super lineam descriptam super stellam que est in muscida Arietis et super pedem sinistrum Mulieris digiti unius et etiam ea que precedit eas que sunt in capite Arietis et portionem medietatis basis trianguli sunt super rectam lineam. Et de his que sunt in Tauro quod stelle que sequuntur orientem ex eis que sunt in Aldebaran, idest vespera, et stelle que sunt extra Pellem Excoriati que sunt in manu sinistra ex stellis Audacis quas numerant a septentrione super oculum precedentem Tauri et super stellam septentrionalem septimam a parte septentrionis ex eis que sunt in Pelle Excoriati separantur a stella lucida que est ex eis que sunt in Aldebaran ad partem septentrionis quantitate digiti. De eis vero que sunt in Geminis quod super caput Geminorum est stella super lineam rectam posterior capite secundum triplum longitudinis que est inter duo capita. Illa autem opponitur stellis meridionalibus quattuor nubilosarum que sunt in Sumine. He igitur figure et earum similes continent omnia que considerantur ex eis que sunt in sphera. Et non videmus usque ad hanc diem hanc figuram earum alterari ab habitudine sua. Et illud est quod oportuit ut accideret et ut esset manifestum in sensu in eis que sunt inter istos 260 annos si esset motus localis ad orientem his stellis que sunt in orbe signorum tantum.

Hos autem ponemus sequentibus post nos plures figuras que sunt similes istis, ut subtiliter intueantur et considerent eas in eo quod prolongatur ex tempore, et addemus ex eis que non firmantur in libro antiquo, sed ex eis que nostris temporibus consideravimus et considerationibus nostris et secundum quantitatem qua possibile est ut sit planius eis. Incipiam vero in eo a stellis que sunt in Ariete. Dicam ergo quod due stelle septentrionales que