PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 116v

Facsimile

est 85 partes et 38 minuta, et arcus qui est super lineam DM est 85 partes et 38 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DRM ortogonium est 360 partes, et arcus qui est super lineam RM est quod remanet ad complendum semicirculum, et est 94 partes et 22 minuta. Linea igitur DM una duarum linearum que subtenduntur eis erit 81 pars et 34 minuta secundum partes quibus linea DR subtendens est 120 partes, et linea RM secundum istas partes est 88 partes et minutum unum. Erit ergo propter illud secundum partes quibus linea DR, que est inter duo centra, est sex partes et linea DB, que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes linea DM quatuor partes et quinque minuta, et linea RM secundum illud exemplum quatuor partes et 24 minuta. Et quia quadrato quod est ex linea DM diminuto ex quadrato quod est ex linea DB erit ex eo quadratum quod est ex linea BM, erit linea BM secundum istas partes 59 partes et 52 minuta. Et secundum hanc similitudinem etiam, quia fuit linea RM equalis linee ML et linea EL dupla linee DM, tunc linea BL reliqua erit 55 partes et 28 minuta, et linea EL secundum istas partes erit octo partes et 10 minuta. Et propter illud erit linea EB subtendens 56 partes et quatuor minuta. Ergo secundum partes quibus linea EB est 120 partes erit linea EL 17 partes et 28 minuta, et arcus qui est super eam erit 16 partes et 44 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BEL ortogonium est 360 partes. Quapropter erit angulus EBL etiam 16 partes et 44 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Et etiam quia angulus GES, et est ille quo videtur stella Martis precedere punctum G, et est longitudo propinquior secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, est positus 53 partes et 54 minuta, et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 107 partes et 48 minuta, et secundum istas partes etiam angulus GEB est 102 partes et 22 minuta, propterea quod ipse est equalis duobus angulis coniunctis, scilicet angulo RBE, et iam ostensum est quod ipse est secundum istas partes 16 partes et 44 minuta, et angulo GRB iam posito secundum istas partes 85 partibus et 38 minutis, tunc manifestum est quod angulus BES reliquus secundum istas partes erit 5 partes et 26 minuta. Et erit arcus que est super lineam BS 5 partes et 26 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BES ortogonium est 360 partes. Et propter illud etiam erit linea BS 5 partes et 41 minutis secundum partes quibus linea EB subtendens est 120 partes. Ergo secundum partes quibus demonstratur quod linea EB est 56 partes et 4 minuta et linea que est a centro orbis egredientis centri est 60 partes erit linea BS due partes et 39 minuta. Et secundum hanc similitudinem, quia puncti T longitudo a puncto H, et est longitudo longior in orbe revolutionis, est 172 partes et 46 minuta et eius longitudo a puncto K, et est longitudo propinquior, est 7 partes et 14 minuta, erit angulus KBT etiam secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 7 partes et 14 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 14 partes et 28 minuta. Verum secundum istas partes fuit angulus KBN 16 partes et 44 minuta. Erit ergo angulus TBN reliquus due partes et 16 minuta, et angulus STB totus secundum istas partes erit 7 partes et 42 minuta. Quapropter erit arcus qui est super lineam BS etiam 7 partes et 42 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BTS ortogonium est 360 partes, et erit linea BS eadem octo partes et tria minuta secundum partes quibus linea BT subtendens est 120 partes. Ergo secundum partes quibus linea BS est due partes et 39 minuta et linea que est a centro orbis egredientis centri est 60 partes erit linea BT, que est a centro orbis revolutionis, 39 partes et 30 minuta fere. Ergo proportio linee que est a centro orbis egredientis centri ad lineam que est a centro orbis revolutionis est proportio 60 partium ad 39 partes et 30 minuta. Et illud est cuius investigavimus inventionem.

⟨X.9⟩ Capitulum nonum: In verificatione revolutionum motuum Martis

Accepimus etiam propter causam verificationis revolutionum motuum Martis mediorum unam considerationum antiquarum in qua dicitur etiam quod in anno tredecimo annorum Dionysii in mense nominato Haor stella Martis estimabatur iam cooperuisse stellam que est in latere septentrionali frontis Scorpionis. Et tempus huius considerationis fuit in anno quinquagesimosecundo a morte Alexandri. Et illud fuit in anno quadringentesimo et septuagesimosexto a tempore Nabuchodonosor in mense nominato apud Egyptios Athus in die vigesimo eius in diluculo vigesimiprimi. Et in hac hora invenimus Solis locum fuisse per cursum suum medium mediuum M. super 23 partes et 54 minuta Capricorni, et stelle que est in latere septentrionali frontis Scorpionis invenimus locum per considerationem super sex partes et tertiam partis Scorpionis. Quapropter, quia quod fuit etiam inter hanc considerationem et inter regnum Antonii ex annis est quadringenti et novem anni, in quibus movetur stella fixa que fuit in hora considerationis quam narravimus 4 partibus et 42 minutis fere tunc ipsa fuit in hora considerationis