PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 57r

Facsimile

pars una et quattuor minuta et 54 secunda, postea pars una et 20 minuta, postea tandem pars una et 45 minuta. Et secundum quantitatem qua erunt quattuor anguli recti 360 partes erit minutum unum et 25 secunda, postea 27 minuta et 9 secunda, postea 32 minuta et 27 secunda, postea 40 minuta tantum, postea 52 minuta et 30 secunda. Ergo quia punctum A non est diversum a centro, scilicet puncto K, et arcus RHT est maior arcu HT secundum quantitatem insensibilem, quoniam tota terra apud orbem ERHT fuit sicut punctum, erit arcus HT, qui est diversitas aspectus, secundum quantitatem qua erit circulus ERHT 360 partes in longitudine quidem Solis minutum unum et 25 secunda, sed in longitudinibus Lune secundum terminum primum 27 minuta et 9 secunda, et secundum terminum secundum 32 minuta et 27 secunda, et secundum terminum tertium 40 minuta, et secundum terminum quartum 52 minuta et 30 secunda. Et hoc est quod oportuit nos declarare.

Et secundum similitudinem illius in eis que remanent ex longitudinibus que sunt a puncto summitatis capitum numeravimus divisionem diversitatis aspectus secundum terminos quattuor, et posuimus eam omnibus sex partibus usque ad complementum nonaginta partium in tabulis quas lineavimus ad cognitionem diversitatis aspectus in quadragintaquinque areis etiam et in novem tabulis, et posuimus in prima tabularum earum numerum partium quarte, que sunt 90 partes (et manifestum est quod earum superfluitas est secundum duas et duas partes), et in tabula secunda portionem minutorum cuiusque portionum que sunt ex diversitate aspectus Solis, et in tabula tertia diversitatem aspectus Lune secundum terminum primum, et in tabula quarta superfluitatem que est inter terminum primum et terminum secundum diversitatis aspectus Lune, et in tabula quinta diversitates aspectuum Lune que sunt secundum terminum tertium, et in tabula sexta superfluitatem diversitatis aspectus Lune que est inter terminum quartum et terminum tertium, sicut verbi gratia illud quod posuimus in tabula prima Solis unum minutum et 25 secunda, et post illud 27 minuta et 9 secunda que sunt Lune secundum terminum primum, et quinque minuta et 18 secunda que sunt augmentum quod addit terminus secundus super terminum primum, deinde post illud etiam 40 minuta que sunt tertii termini, deinde post illud 12 minuta et 30 secunda que sunt augmentum quod addit terminus quartus super terminum tertium. Et ut sciremus diversitates aspectuum Lune in longitudinibus que sunt in eis que sunt inter longitudines que sunt longitudo longior et inter longitudines que sunt longitudo propinquior secundum quantitatem divisionis portionum sectionum partium breviter ex eis que posuimus in terminis quattuor de minutis positis, posuimus tabulas tres reliquas, ut produceremus ex eis has diversitates positas, quarum considerationes posuimus secundum modum quem dicam, si Deus voluerit. Lineabo orbem revolutionis Lune, supra quem sint A, B, G supra centrum E, et sit punctum R centrum orbis signorum et centrum terre, et protraham lineam AER, et producam lineam RGB, et protraham duas lineas BE et GE, et producam super lineam AD duas perpendiculares, a puncto quidem B perpendicularem BH et a puncto G perpendicularem GT, et sit primum longitudo Lune a puncto A, quod est longitudo longior que videtur vere ad centrum R, arcus AB, et sit iste arcus verbi gratia 60 partes, ut sit angulus BEH 60 partes secundum quantitatem qua erunt quattuor anguli recti 360 partes, et secundum quantitatem qua erunt duo anguli recti 360 partes erit 120 partes. Et similiter erunt duo arcus, ille quidem qui est super lineam HB 120 partes secundum quantitatem qua erit circulus continens triangulum BEH orthogonium 360 partes, et arcus qui est super lineam EH, qui est ad complendam medietatem circuli, 60 partes. Erunt ergo chorde eorum, chorda quidem BH 103 partes et 55 minuta secundum quantitatem qua erit diameter EB 120 partes, et chorda EH secundum illam quantitatem erit 60 partes. Cum autem fuerit punctum E, scilicet centrum orbis revolutionis, in longitudine longiore orbis centri egredientis, erit proportio RE ad EB sicut proportio 60 ad quinque partes et 15 minuta. Secundum quantitatem ergo qua erit linea EB quinque partes et 15 minuta erit linea BH quattuor partes et 33 minuta, et linea EH due partes et 38 minuta, et tota linea HR erit 62 partes et 38 minuta. Et quia ex quadrato linee RH cum quadrato linee HB, quando ei coniungetur, erit quadratum linee RB, erit longitudo linee RB 62 partes et 38 minuta secundum quantitatem qua erit RA, que est longitudo que est in termino primo, 65 partes et 15 minuta, et erit linea RD, que est longitudinis que est secundum terminum secundum, 54 partes et 45 minuta, et linea AD, que est superfluitas que est inter duas longitudines horum duorum terminorum, erit decem partes et 30 minuta. Ergo secundum diversitatem que est in eis que sunt inter longitudinem que est in termino secundo et inter longitudinem que est in termino primo erit due partes et 27 minuta secundum quantitatem qua erit tota diversitas decem partes et 30 minuta. Quapropter secundum quantitatem qua erit tota diversitas 60 minuta erit diversitas 14 minuta. Illud ergo est quod iam fiximus in tabula septima in area in qua est ex numero medietas 60, per quod intelligitur 30, quoniam omnes partes fixe in tabula prima, que sunt 90 partes, sunt medietas 180 que sunt in eis que sunt inter terminum primum et quartum. Et similiter si nos posuerimus arcum GD secundum illam quantitatem 60 partes, declarabitur quod linea GT erit quattuor partes et 33 minuta secundum quantitatem qua erit linea GE, que est medietas diametri orbis revolutionis, quinque partes et 15 minuta. Et