PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 76r

Facsimile

re secundum quod precessit ex verbis nostris, et in ducentis et sexagintaquinque annis qui fuerunt in eo quod est inter duo tempora, scilicet tempus considerationis Abrachis et tempus considerationis nostre, due partes et due tertie partis. Et comprehensio illius erit per superfluitatem que reperitur reperitnr M. in latitudine stellarum que sunt apud duo puncta duarum equalitatum manifestior. Et illud est quoniam stellam mediam Pleiadum Abrachis invenit magis declinatam ad septentrionem ab equatione diei. Et plurimum quo declaratur illud quod invenimus de diversitate in latitudine earum que sunt propinquiores duobus punctis duarum equalitatum mediam quidam Pleiadum reperit Abrachis ad partem septentrionis 15 partibus et sexta partis. Nos vero invenimus eam 16 partibus et quarta partis. Fit ergo diversitas que est inter duas considerationes ad septentrionem pars et medietas sexte partis. Et illud est quantitas diversitatis longitudinis ab orbe equationis diei in latitudine in fine Arietis duarum partium et duarum tertiarum partis que sunt in longitudine ad partem successionis signorum illius temporis. Alhaioch vero, que nominatur Hircus, longitudo ad septentrionem ab equatione diei secundum quod reperit Abrachis est 40 partes et due quinte partis, et secundum quod nos invenimus 41 partes et quinta partis. Fit ergo declinatior ad septentrionem quattuor quintis partis fere. Et illud etiam est quantitas diversitatis longitudinis ab orbe equationis diei in latitudine in medio Tauri duarum partium et duarum tertiarum partis que sunt in longitudine ad partem successionis signorum illius temporis. Stellam vero que est super humerum antecedentem Geminorum et est audax invenit Abrachis ad partem septentrionis ab equatione diei elongatam parte una et quattuor quintis partis. Et nos invenimus eam duabus partibus et medietate partis. Fit ergo declinatior ad septentrionem medietate et quinta partis. Et illud est quantitas diversitatis longitudinis ab orbe equationis diei in latitudine in fine Tauri duarum partium et duarum tertiarum partis que sunt in longitudine ad partem successionis signorum illius temporis. Et similiter etiam stellas que sunt in medietate sphere opposita huic medietati, scilicet stellam que dicitur Aschimech Alahazel, Abrachis quidem reperit magis declinatam ad septentrionem ab equatione diei tribus quintis partis. Et nos quidem invenimus eam magis declinatam ad meridiem ab equatione diei medietate partis. Fit ergo magis declinata eo quod fuit ad meridiem parte una et decima partis. Et illud etiam est summa eius quo superfluit latitudo ab equatione diei duarum partium et duarum tertiarum partis orbis signorum que sunt in fine Virginis. Et stellam que est in extremitate caude Urse, et est Benennasci maioris, reperit Abrachis ad partem septentrionis ab equatione diei elongatam sexaginta partibus et medietate et quarta partis. Et nos invenimus eam 59 partibus et duabus tertiis partis. Fit ergo declinatior ad meridiem parte una et medietate sexte partis. Et illud est quantitas diversitatis longitudinis ab equatione diei in latitudine in principio Libre duarum partium et duarum tertiarum partis que sunt in longitudine ad partem successionis signorum illius temporis. Et stellam Aschimech Lanceatoris invenit Abrachis ad septentrionem ab equatione diei elongatam 31 partibus. Et nos invenimus eam 29 partibus et medietate et tertia partis. Fit ergo declinatior ad meridiem parte part M. una et sexta partis. Et illud est quantitas diversitatis longitudinis ab equatione diei in latitudine in principio Libre duarum duaum M. partium et duarum tertiarum partis que sunt in longitudine ad partem successionis signorum illius temporis fere.

Et etiam erit manifestum quod diximus de istis considerationibus ex eo quod volumus dicere quod Timocharides scripsit quod ipse consideravit in Alexandria in anno quadragesimoseptimo revolutionis prime revolutionum 76 annorum revolutionum Philippi octo diebus mensis Anisatarion, scilicet 29 diebus transactis mensis Atur, qui est ex mensibus Egyptiorum, in postremo hore tertie et invenit quod Lune fuit visa medietas que sequitur meridiem supra medietatem Pleiadum que est ad partem successionis signorum secundum veritatem. Fuitque ille annus quadringentesimus et sexagesimusquintus annorum Nabuchodonosor 29 die transacto mensis Atur Egyptii, cuius mane fuit dies tricesimus, ante medietatem noctis tribus horis temporalibus, que sunt tres hore et tertia hore equales, quoniam Sol fuit in septem partibus Aquarii. Et fuerunt he hore secundum equationem dierum cum noctibus suis propinque illis. Et fuit locus Lune propter illud quod aggregatur ex tempore in illa hora vere secundum modum cuius premisimus declarationem 20 minuta partis prime Tauri, scilicet quia longitudo eius fuit a puncto equalitatis vernalis 30 partes et 20 minuta. Et fuit longitudo Lune tunc ad partem septentrionis ab orbe signorum in latitudine 3 partes et 45 minuta. Et fuit locus Lune tunc visus in Alexandria in longitudine 29 partes et 20 minuta Arietis. Fuit ergo longitudo eius ad partem septentrionis ab orbe medii signorum in latitudine 3 partes et 35 minuta, quoniam medium celi fuit due partes Geminorum. Fuit ergo longitudo postremi Pleiadum quod est ad partem successionis signorum tunc a puncto equalitatis vernalis ad successionem signorum 29 partes et medietas partis fere, quoniam centrum Lune etiam precesserat ipsum ad conversionem signorum. Et fuit longitudo eius ad partem septentrionis ab orbe medii signorum in latitudine tres partes et due tertie partis fere. Et fuit ad partem septentrionis a centro Lune parum. Et scripsit Agrinus quod ipse consideravit in Bithinia in anno duodecimo annorum Domiciani, et est apud eos annus septimus annorum Matrach In M there follows a dot. This could simply be a punctuation mark. It could, however, also be an abbreviation mark, in which case Matrach would only be the beginning of a longer word. The Greek text does not contain any passage corresponding to et est apud eos annus septimus annorum Matrach (see Toomer, loc. cit., p. 334, line 6 from below). Paris, BnF, lat. 14738 (116r, line 9 from the bottom) equally offers Matrach followed by a dot., in uno mensium suorum nominato Matros in nocte septima ipsius et in principio hore tertie noctis Luna iam cooperuerat partem Pleiadum meridianam sequentem cornu suo meridiano. Fuitque annus 840 annorum Nabuchodonosor duobus diebus transactis mensis Tobi, qui est ex mensibus Egyptiorum,