PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 66r

Facsimile

Restat autem ut ostendamus etiam quod in uno mense non est possibile ut Sol eclypsetur bis in locis habitabilibus, neque in climate uno neque in climatibus diversis. Si enim aliquis aggregaverit causas eclypsium omnes simul, quarum est impossibilis coniunctio et convenientia, sed est forte possibile ut secundum voluntatem suam imaginetur eas si ipse posuerit has causas possibiles, non erit possibile illud. Per quod volo intelligi quod ipse posuerit Lunam quidem in longitudine sua minore, ut sit diversitas aspectus eius maior, et posuerit mensem minorem, ut sit secundum quantitatem qua possibile est ut sit mensis minor erit sit ... erit: Two rivalling verbs. Both are also contained in Paris, BnF, lat. 14738 (101r, line 10). cursus Lune in latitudine mensis maior cursu Solis quem continent termini Solis eclyptici, quamvis imaginemur eam non alteratam in horis neque in signis in quibus videntur maiores diversitates aspectuum Lune. Et quia in mense medio superfluit quodque duorum luminarium per cursum suum medium in longitudine 29 partes et 6 minuta, et cursus Lune in orbe revolutionis superfluit 25 partes et 49 minuta, sed 29 quidem partes et 6 minuta que sunt Solis in cursu eius minore a duabus partibus longitudinis longioris minuunt ex cursu eius medio partem unam et octo minuta, et 25 quidem partes et 49 minuta que sunt orbis revolutionis Lune in cursu eius maiore a duabus partibus longitudinis propinquioris addunt super cursum eius medium duas partes et 28 minuta, tunc si nos consequenter secundum illud cuius precessit declaratio aggregaverimus additiones et diminutiones que sunt duarum diversitatum simul, que sunt tres partes et 36 minuta, et postea acceperimus partem earum duodecimam, que est 18 minuta, et addiderimus eam super illud quod provenit ex diminutione Solis, fiet illud pars una et 26 minuta. Et secundum illud erit cursus mensis minoris minor cursu mensis medii in longitudine et latitudine. Et quia cursus Lune in mense medio in latitudine erit 30 partes et 40 minuta, erit cursus eius medius in mense minore 29 partes et 14 minuta, que faciunt latitudinem in orbe magno qui est in orbe signorum super rectum angulum duas partes et 33 minuta fere. Aggregatur vero ut sit totus transitus terminorum Solis eclypticorum, cum fuerit Luna in longitudine sua minore, pars una et sex minuta, donec sit cursus mensis minoris maior parte una et 27 minutis. Oportet ergo penitus, si Sol eclypsatus fuerit in mense uno duabus vicibus, ut aut non sit Lune diversitas aspectus in una duarum coniunctionum et sit diversitas aspectus eius in coniunctione postrema maior parte una et 27 minutis, aut sit in unaquaque duarum coniunctionum diversitas aspectus Lune ad partem unam et sit superfluitas diversitatum aspectuum maior parte una et 27 minutis, aut ut sit diversitas duorum aspectuum simul maior hac quantitate, ita ut sit diversitas que est unius duarum coniunctionum ad partem septentrionis et sit alia ad partem meridiei. Sed neque alicubi terrarum in applicationibus neque in longitudine minore diversificatur aspectus Lune in latitudine plus diversitate aspectus Solis, que est pars una. Non est ergo possibile in mense minore ut eclypsetur Sol bis cum fuerit Luna aut in una duarum coniunctionum, ita ut non sit ei diversitas, aut sit diversitas eius in coniunctionibus duabus ad partem unam et non sit eius superfluitas plus parte una. Oportet ergo ut dicamus partem unam et 27 minuta. Non enim est possibile ut sit illud nisi cum fuerit queque duarum diversitatum duorum aspectuum in oppositione alterius et fuerit quod aggregatur ex unaquaque duarum diversitatum maius parte una et 27 minutis tantum. Et neque est possibile ut sit illud nisi in duobus locis habitabilibus diversis oppositis, propter hoc quod possibile est ut sit diversitas aspectus Lune apud illos quidem qui sunt in parte septentrionis ab orbe equationis diei a loco habitabili qui sequitur nos ad partem meridiei et apud illos qui sunt in parte meridiei ab equatione diei ab eis qui nominantur ‘oppositi nostre terre’ erit diversitas aspectus Lune sit diversitas aspectus Lune ... erit diversitas aspectus Lune: Two rivalling passages. Both are also contained in Paris, BnF, lat. 14738 (101v, lines 3-5). ad partem septentrionis post diversitatem aspectus Solis a 25 minutis usque ad partem unam. In loco autem uno habitabili non erit illud semper, quoniam Lune augetur diversitas aspectus. Et similiter apud illos qui sunt sub equatione diei erit diversitas aspectus Lune ad septentrionem et ad meridiem cum eo quod non est maius 25 minutis. Sed apud illos qui declinant ab eis ad septentrionem et ad meridiem erit diversitas aspectus Lune qui sunt econtrario illorum absque maiore hac una parte donec erit quod aggregatur ex duabus diversitatibus aspectus Lune simul minus parte et 27 minutis. Et erit minus illo minore valde apud illos qui sunt inter equationem diei et inter unam duarum extremitatum longitudinis ultime, que erit semper cuiusque duarum diversitatum aspectus duorum contrariorum. Et erit prohibitio possibilitatis apud eos etiam maior. Non est ergo possibile apud illos in uno loco ut eclypsetur Sol in mense uno duabus vicibus, neque in aliquo locorum terre. Apud illos vero in duobus locis oppositis diversis iam est possibile illud. Sed tamen non est possibile ut sint terre unius habitabilis. Et illud est quod oportuit nos demonstrare.

⟨VI.7⟩ Capitulum septimum: De artificio lineationis tabularum eclypticarum

Quas vero longitudinum applicationum conveniat nobis assumere in inquisitione eclypsium iam est declaratum per illud quod diximus. Sed qualiter iam cognita fiant tempora media que sunt applicationum et acceptus fuerit cursus Lune in eis in applicationibus quidem coniunctionalibus que videntur et in applicationibus opposi