PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 126r

Facsimile

lus DRM, secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes iam positus est 86 partes et 33 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 173 partes et sex minuta, erit etiam arcus qui est super lineam DM 173 partes et sex minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DRM ortogonium est 360 partes, et erit arcus qui est super lineam RM partes relique ad complendum semicirculum, et sunt sex partes et 54 minuta. Linea igitur DM, una duarum linearum que subtenduntur eis, erit 119 partes et 47 minuta secundum partes quibus chorda DR est 120 partes, et erit linea RM secundum istas partes 7 partes et 13 minuta. Oportet ergo propter illud ut secundum partes quibus linea DR, et est ea que est inter duo centra, est tres partes et 25 minuta et linea DB, que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes sit linea DM tres partes et 25 minuta fere et linea RM secundum illud exemplum duodecem minuta. Et quia cum quadratum quod est ex linea DM minuitur ex quadrato quod est ex linea DB, est ex eo quadratum quod est ex linea BM, proveniet nobis linea BM etiam secundum istas partes 59 partes et 54 minuta. Et secundum illud exemplum, quia linea RM est equalis linee ML et linea EL est dupla linee DM, proveniet nobis linea BL tota 60 partes et sex minuta secundum partes quibus colligitur ut linea EL sit 6 partes et 50 minuta. Et propter illud erit chorda EB secundum istas partes 60 partes et 29 minuta. Ergo secundum partes quibus chorda EB est 120 partes erit linea EL 13 partes et 33 minuta, et erit arcus qui est super eam 12 partes et 58 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BEL ortogonium est 360 partes. Oportet ergo propter illud ut sit angulus EBL etiam 12 partes et 58 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Secundum istas vero partes positus fuit angulus ARB 173 partes et sex minuta. Ergo angulus AEB reliquus secundum istas partes erit 160 partes et 8 minuta. Sed angulus AEK, quia comprehendit longitudinem que videtur inter stellam et inter longitudinem longiorem, ergo ipse est positus secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 76 partes et quatuor minuta, et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 152 partes et octo minuta. Ergo angulus KEB reliquus proveniet nobis secundum istas partes octo partes. Oportet ergo propter illud ut sit arcus etiam qui est super lineam BN octo partes secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BEN ortogonium est 360 partes, et erit linea BN octo partes et 22 minuta secundum partes quibus chorda EB est 120 partes. Ergo secundum partes quibus linea EB est 60 partes et 29 minuta et linea que est a centro orbis egredientis centri est 60 partes erit linea BN 4 partes et 13 minuta. Et etiam quia longitudo stelle a puncto H, et est longitudo longior in orbe revolutionis, est 309 partes et 8 minuta, erit etiam arcus HTK reliquus 50 partes et 52 minuta. Ergo angulus HBK est secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 50 partes et 52 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 101 partes et 44 minuta. Sed secundum istas partes fuit angulus EBR, scilicet angulus HBT, 12 partes et 58 minuta. Ergo angulus TBK reliquus erit 88 partes et 46 minuta secundum partes quibus ostensum est quod angulus KEB est octo partes. Erit ergo angulus EKB reliquus secundum istas partes 80 partes et 46 minuta. Oportet ergo propter illud ut sit arcus qui est super lineam BN 80 partes et 46 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BKN ortogonium est 360 partes, et erit linea BN 77 partes et 45 minuta secundum partes quibus chorda BK est 120 partes. Ergo secundum partes quibus ostensum est quod linea BN est 4 partes et 13 minuta et linea que est a centro orbis ergedientis centri est 60 partes, et erit linea BK, que est a centro orbis revolutionis, proveniet erit ... proveniet: Two rivalling verbs. Paris, BnF, lat. 14738 (178v, line 14) contains only the former. sex partes et medietas partis fere. Iam igitur provenit nobis quidem quod longitudinis longioris stelle Saturni fuit locus in principio regni Antonii super 23 partes Scorpionis et quod secundum partes quibus linea que est a centro orbis deferentis orbem revolutionis est 60 partes est linea que est in eo quod est inter duo centra, scilicet in eo quod est inter centrum orbis signorum et inter centrum orbis egredientis centri qui facit motum equalem, provenit est ... provenit: Two rivalling verbs. Paris, BnF, lat. 14738 (178v, lines 17-18) contains only the latter. sex partes et 58 minuta et quod linea que est a centro orbis revolutionis secundum istas partes est sex partes et 30 minuta. Et iste sunt res quarum intendimus inventionem.

⟨XI.7⟩ Capitulum septimum: In verificatione motuum stelle Saturni revolubilium

Et quia iam remansit nobis ut declaremus qualiter verificantur motus eius revolubiles, accepimus propter illud etiam unam considerationum antiquarum que firmata fuit secundum verificationem et in qua non est dubitatio in qua dixerunt etiam quod in anno 802 annorum Chaldeorum in uno mensium eorum nominato Chescendesin One could equally read Chescemdesin. Paris, BnF, lat. 14738 (178v, line 15 from the bottom) reads Chestende{f/s}in. The Greek text reads ‘Xanthikos’ (see Toomer, loc. cit., p. 541, line 5). in die quinto eius in prima parte noctis fuit stella Saturni sub humero meridiano Virginis duobus digitis. Et hec hora fuit in anno quingentesimo et decimonono a tempore Nabuchodonosor in mense Tobi in die 14 eius apud Egyptios in vespere. Et in hac