PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 3v

Facsimile

nalibus. Declaratur igitur nobis per equalitatem eius quod gibbositas terre nobis occultat his duabus partibus cum adinvicem comparantur in omnibus earum plagis quod ipsa est rotunda. Similiter quoque cum nos in aqua imus ad montes aut ad loca alta que sint specule, a quibuscunque horizontibus veniamus et apud quoscunque fuerimus, videmus magnitudinem et quantitatem eorum paulatim elevari a mari et quasi ante hoc fuissent summersa. Ergo declaratur nobis quod hoc est propter gibbositatem superficiei aque.

⟨I.5⟩ Capitulum quintum: De eo quod indicat quod terra sit in medio celi

Postquam scimus et novimus hoc, tunc si scire cupierimus locum terre in his que narrabimus, non complebitur eius scientia per hoc quod apparet nobis in ea sicut videmus et reperimus nisi cum affirmaverimus locum eius medium celi sicut centrum in sphera tenere. Nisi enim ipsa sic fuerit, necessarium erit ut aut terra sit egressa ab axe equalis longitudinis ab utroque duorum polorum, aut sit super axem neque sit eius longitudo ab unoquoque duorum polorum equalis, aut sit egressa ab axe magis appropinquans uni polorum. Quod autem destruit sermonem dicentis quod locus eius sit primus trium est quod narrabo: Si imaginaremur eam cum hominibus ad superiora elevatam aut cum eis ad inferiora demersam a medio, comitaretur illos cum essent in orbe recto, ne noctis et diei equalitas semper apud eos esset, eo quod horizon secaret quod ex celo esset super terram et sub ea absque equalitate semper. Et cum essent in loco ubi est sphera declivis, accideret eis ut aut nullo modo apud eos dies et nox equarentur, aut, si apud eos esset equalitas, non fieret hoc in transitu medii inter tropicum estivalem et tropicum hyemalem, eo quod hec duo spacia necessario essent inequalia. Quoniam circulus quem horizon secaret tunc in duo media, non esset circulus equalitatis qui est maximus eorum qui revolvuntur super duos polos motus totius, sed esset unus circulorum qui equidistat ei, aut ex eis qui ab eo sunt septentrionales aut ex eis qui sunt ad meridiem. Apud vero omnes homines iam affirmatum est quod hec duo spacia in omni loco equalia existunt propter hoc quod invenerunt additionem diei equalis in longitudine sua quousque perveniatur ad illum cuius longitudo est longior in tropicis estivalibus esse equalem diminutioni in longitudine sua quousque perveniatur ad illum cuius brevitas est brevior in tropicis hyemalibus. Quod si imaginaremur terram inclinatam cum hominibus ad plagam orientalem vel occidentalem, contingeret eis ne viderent magnitudines stellarum neque earum longitudines equales et secundum unum modum in horizonte matutinali et horizonte vespertino, neque esset apud eos tempus quod est ab oriente ad medium celi equale tempori quod est a medio celi ad occidentem. Hoc autem totum diversum est ab eo quod videmus. Illud quoque quo annihilatur sermo dicentis quod locus terre est secundus trium, scilicet quod est super axem et inclinata est ad unum duorum polorum, est quod narrabo. Si hoc modo esset, superficies horizontis in omni climate non secaret quod est super terram neque quod est sub ea ex celo secundum equalitatem, sed semper secaret ipsum secundum diversitatem multis modis, quorum quisque in seipso diversificaretur et quorum quisque esset absque alio, neque esset possibile ut horizon secaret celum in duo media nisi tantum in orbe recto. In circulo autem declivi, qui propinquior est duorum polorum, semper faceret apparere quod minueretur quod esset super terram et augmentaretur quod esset sub terra semper. Quapropter superficies huius horizontis secaret circulum maiorem qui transit supra medium signorum absque equalitate. Hoc autem est quod non sic apparet. Omnes enim homines semper vident sex signa supra terram apparere et sex reliqua occultari et celari. Deinde post hoc apparent illa sex occulta super terram et occidunt alia sex residua. Propter hoc igitur declaratur quod horizon secat etiam partes orbis signorum in duo media. Quoniam unaqueque medietatum duarum orbis apparet integra supra terram semel et occultatur sub ea semel. Summa vero eius quod accideret nisi locus terre esset sub linea equationis diei, sed esset inclinata ad unum duorum polorum, ad septentrionem scilicet aut ad meridiem, est quod non esset umbra instrumentorum orientalium in equalitate diei cum umbra instrumentorum occidentalium supra unam lineam rectam super superficies equidistantes horizonti. Nos autem videmus eorum equalitatem supra unam lineam in omni loco. Et ex hoc demonstratur quod non affirmatur sermo dicentis quod locus terre est tertius trium quos diximus. Quicquid enim accidit contrarium ei quod videmus in duobus locis primis adunatur in tertio. Dico autem confidenter quod alteraretur et omnino mutaretur totum quod apparet ex mensuratione augmenti et diminutionis in nocte et die si locus terre non esset medium. Neque essent eclypses lunares in omnibus plagis celi in oppositione Solis et Lune supra diametrum. Multotiens enim non obumbraret eam terra in transitu oppositionis neque nisi in spaciis que essent minora medietate circuli.