PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · C3r

Facsimile

splendidae stellae saturniae sunt et martiae, atque etiam ioviales. Stellae Cephei, saturniae sunt et ioviales. Bootae, mercuriales et saturniae. Rutilus ille fulgor qui Arcturus nominatur, martius est et iovialis. Stellae Coronae septentrionalis, veneriae sunt et mercuriales. Quae in signo quod in genua videtur procubuisse, mercuriales. In Lyra, veneriae et mercuriales. Quibus idem valent alitis quoque stellae Cassiepiae, saturniae sunt et veneriae. Persei, ioviales et saturniae. Girus ille in capulo ensis, martius et mercurialis. Aurigae stellae splendidae, martiae sunt et mercuriales. Serpentarii, Saturniae quaeque Veneris aliquid habeant. Ipse quidem Serpens, saturnius et martius est. Sagittae stellae, Martem referunt habent et Veneris quiddam. Aquila, martia est et iovialis. Delphin, Saturnius et Martius. Stellae lucidae Equi, vires habent Martis et Mercurii. Andromeda, veneria. Delta, mercuriale est. In regione australi est in rostro Piscis australis stella lucida, potestate veneria et martia. Caeti stellae, sunt saturniae. Orion in humeris stellas habet Martis et Mercurii naturae. Reliquae splendidae, ioviales sunt et saturniae. Extrema splendida illa fluminis stella Iovem, reliquae Saturnum referunt. Leporis stellae, saturniae et mercuriales sunt. Canis, veneriae; una in rostro fulgida Iovis et aliquantum Martis naturam habet.

Hydri lucidae, saturniae et veneriae sunt. Crateris, Veneris vires, deque Mercurii aliquid habent. Corvi, martiae et saturniae sunt. Argo navis lucidas stellas habet saturnias et ioviales. Centauri humana figura, stellas complectitur venerias et mercuriales. Equina habet splendidas, venerias et ioviales. Quae in Fera sunt splendidae, Saturnum referunt et nonnihil Martem. Quae vero in Ara, Venerem et aliquantulum Saturnum. Corona australis stellas habet splendidas natura saturnias et mercuriales.

⟨I.9⟩ De anni temporibus et quatuor angulorum natura

Atque hae sunt vires singularum stellarum, ut a veteribus observatae fuere. Exquiri autem et anni temporum quatuor natura debet, quae nominamus ver, aestatem, hyemem, autumnum. Ac ver quidem humiditatis plurimum habet cum soluto frigore aura calore