PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · D3r

Facsimile

lor vivificus exoriatur, eidem Libra ut deiectio constituta est propter contrarias causas. Saturno ut Soli opponeretur sicut et illius domicilium, volvere oppositum signum Librae altitudinem, Arietem deiectionem esse. Nam ubi calor intenditur, ibi remitti frigus necesse est, contraque ubi hoc augetur, illud diminuitur. Caeterum cum Luna a congressu cum Sole, in Ariete, primum appareat luceque augescat et quasi extollatur in Tauro trianguli sui principe signo, ideo Taurus, illius altitudo perhibetur eidemque oppositum signum, Scorpius, deiectio. Iovis autem vis cum patescat in suscitatione aquilonarium et foetificorum flaminum, extollitur a Cancro in aquilonem maxime, intendunturque ac complentur illius vires; ideoque hoc signum ipsius altitudo dicitur, deiectio vero Capricorni. At Mars qui natura est aestuosus multoque quam alibi in Capricorno magis, quod ibi terrae sit proximus, eam ob rem merito accepit altitudinem signum ioviali altitudini oppositum, Capricorni, deiectionem autem Cancer. Sequitur stella Veneris, quae cum humidi maxime efficiens sit, eumque potissimum in Piscibus effectum exerceat unde humiditas vernalis moveri cernitur, in illo loco invenit altitudinem, deiectionem vero in Virgine. Iam Mercurii aridiuscula stella ut contrariae efficientiae contrariam etiam altitudinem in Virgine, cum impendet iam autumni siccitas, ipseque quasi extollitur, deiectionem vero in Pisces sortita est.

⟨I.19⟩ De finibus

Finium ratio duplex est, una Aegyptiaca, quae principatus modo domiciliorum observat; altera Chaldaica, accomodata ad triangulorum administrationes. Ac Aegyptiaca quidem quodmodo vulgo tenetur, non admodum servat neque ordinis neque numerorum consequentiam. Primum quod in ordinatione finium, nunc priores dat domiciliorum, nunc triangulorum dominis non etiam nunquam altitudinum. Ut exempli, causa quaeri possit, si domiciliorum dominos respiciant, cur, si forte de Saturno sermo sit, primas illi tribuerint in Iugo ac non Veneri potius? Itemque in Ariete, cur Iupiter potius quam Mars? Quod si triangu