PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · E2r

Facsimile

plicationis et defluxus etiam latitudines convenit notari, nam non nisi eos qui in linea per media signa ducta existunt admittere consuevimus. Quod in configurationibus observare supervacuum fuerit, cum radii universi eodem, id est, in terrae punctum intimum tendant atque ita undecunque emissi semper concurrant. Ex quibus omnibus evidens fit habitudines stellarum singularum exquirendas cum ex propria natura earum tum de natura signi in quo fuerint, nec non secundum configurationem ad Solem et cardines, quae cuncta a nobis indicata sunt. Sed vires assumunt primum si oresintales sint et cursum suum intendant, tum enim plurimum possunt, sicut minimum si occiduae sint et remittentes cursum suum. Deinde propositu suo et respectu erga finitorem, nam in medio coelo aut succedenti illi loco potentes maxime, sed potentes etiam sunt in ipso finitore et succedenti loco plurimum autem possunt infinitore orientali, contra vero minus in imo coelo aut alio conformi finitori orientali loco. Sed extra haec omnia reperti imbecilles et prorsus infirmi habentur.

Finis libri primi.