PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · L1r

Facsimile

pimus; ut quoniam praedictorum terminorum excessus est temporum duodecim, ponebatur vero abesse anterior locus ab utroque angulorum horis aequalibus, temporalibus tribus, quae semissem reddunt sex, accipientes vero et 12 temporum semissem et adiicientes ad 58 aut a 70 auferentes, inveniemus superationem 64 temporum. Si vero duabus temporalibus horis abesset ab alterutro angulorum, quae trientem constituunt sex horarum, trientem quoque superationis temporum 12, nimirum 4, si quidem duarum horarum distantiae a medio coelo ponebantur, adiecerimus sane temporibus 58, si vero ab occasu, subduxerimus a 70. Sic igitur nobis temporum interiectorum magnitudo convenienter rationi investiganda est. Discernemus vero deinceps in unaquaque praedictarum occursationum aut obituum iuxta ordinem ab iis qui temporis brevissimi sunt acceptum et interemptrices et scalares quaeque alias per traiectiones eveniunt prout inficitur occursus, aut iuvatur ad eum quem diximus modum et pro singulorum occursuum temporali exitu. Afflictis enim simul et locis et in exitu annorum revolutione stellarum inficiente praecipua loca mortem certam expectare oportet; at si alterutrum horum humanae naturae laboranti succurrat, assultus magnos et graves; utroque vero, iuvante languores tantum aut damna et deportationes temporales, horum peculiari ratione accepta ab occursantium locorum ad geniturae negotia necessitudine. Nihil vero prohibet, interdum dissidentibus iis penes quos interimendi ius esse oportet occursus singulos aestimantes aut iis maxime uti qui ad exitum eventuum et ad ea quae post consequutura sunt, comparati esse videntur, aut omnium pro virium magnitudine valentium obsevationem instituere, eorum vehementiam et imbecillitatem iisdem rationibus coniectantes.

⟨III.15⟩ De forma et temperatura corporis

Ennarata a nobis de vitae spatio pertractatione, dicamus secuti praescriptam ab initio seriem, de forma et corporis deliniatione, quandoquidem quae corporis sunt natura ante animam finguntur; et corpus cum sit densius, cognatas fere habet peculiarium suarum