PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · I3v

Facsimile

haec loca rationem aliquam adepta sunt, maxime quidem satus ipsius tempore, planius vero cum foetus enitendo in lucem aeditur. Omnino autem observandum est, utrum tria praedicta loca iisque dominantes stellae vel omnes vel plures masculinae sint ad marium scilicet productionem, quemadmodum ad foeminarum procreationem femininae, atque ita demum pronunciandum. Masculina vero et feminina loca stellasve iudicabimus secundum rationem nobis in canone tabularum initio huius operis traditam, a signorum in quibus sunt et ipsarum stellarum natura et ab eo quem erga mundi cardines habent situ, nam orientales cum sunt masculescunt, effeminantur occidentales; praeter haec ex familiaritate quam habent erga Solem, nam matutini cum sunt rursus masculescunt, evirantur autem vespertini. E quibus omnibus utrius tandem generis superatio sit coniectare oportet.

⟨III.7⟩ De partu geminorum

In gemellorum quoque pluriumve procreatione, decernenda iisdem duobus nimirum luminari utrique et horoscopo credendum est. Incidere enim solet hic eventus circa commisturas, quando in duobus tribusve his locis duum corporum signa reperiuntur, maxime cum stellae iis imperitantes eodem spectant, ut quaedam in bicorporibus, quaedam binae pluresve una sitae sint. Si quando et in bicorporibus fuerint dominantia loca et pluribus stellis configurata, plures duobus nasci contingit, quorum multitudinem a numero significatoris planetae colligimus, genus autem ab astris cum Sole et Luna et horoscopo configuratis pro masculino aut foeminino partu quem admodum ante diximus. Quando vero huiusmodi constitutio una cum luminaribus non complectitur horoscopi angulum sed eius loco medii coeli culmen, hae matres geminos ut plurimum aut plures concipiunt. Peculiariter tribus quidem maribus donant ut in Anactorum genitura, simul praedictis locis in bicorporibus configurati Saturnus, Iuppiter, Mars; tribus vero foemellis in gratiarum genitura Venus et Luna cum Mercurio effoeminato; duos vero mares et foeminam unam largiuntur in Dioscurorum genitura, Satur