PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 153r

Facsimile

.

Quia igitur ex prehabitis in primo huius Saturnus est excellenter frigidus frigidus] frigus I et est infortuna, convenit, cum ipse fuerit solus fuerit solus] inv. I gubernator eclipsis aut alterius configurationis celestis et generaliter opus eius sit sit] I; sunt M dampnatio in rebus, que accidit propter vehimentiam frigoris, tamen illud opus particularisatur secundum naturam rei suscipientis talem influxum. Unde si opus suum generale ad genus humanum reducitur per proprietates locorum stellarum fixarum, accidens erit in hominibus et erit adventus infirmitatum longarum et pestis et deffectus nature et impedimenta per cursum humorum humorum] humoris I et quartan[s]e quartane] I; quartanse M et parilises, parilises] paralises I anxietates, dolores et metus et mortalitas, mortalitas] mortalitates I in illis maxime qui intraverunt in dies, quoniam egritudines longe sunt secundum frigiditatem et siccitatem. Ptis Ptis] Pthisis I est pulmoris plaga, defectus autem nature est sicut diabetes, fluxus ventris et fames canina, impedimenta quoque per cursum humorum sunt impedimenta revertica. Tales equidem omnes egretudines proveniunt ex augmento frigiditatis quia dependunt a causis melencolitis et flegmaticis. Virtus equidem Saturni egretudines … Saturni] om. I superans est causa multiplicationis mlie. mlie] MI Unde cum superhabundat virtus Saturni, facit in mundo generaliter opera mlie, mlie] MI unde facit caristias et victualium diminutionem, obsidiones obsidiones] obsidionem I villarum et exercitus, quia nature sue est facere expavescere et multi ex timore tirannisant. tirannisant] tyranisant I Et quia etas, ultima etas, etas] om. I est frigida, convenit ut sibi approprietur. Si autem effectus eclipsis aut alterius configurationis celestis cuius Saturnus fuerit fuerit] fuit I dominus limitetur ad bestias quibus homines sibi serviunt ex causis in capitulo precedenti dictis, ut sunt bestie pro equitando sicut equi, cameli, azini azini] asini I et bestie pro victu sicut vacce, oves, boves et scrophe, oves, boves et scrophe] boves, oves et scroffe I veniet in corporibus harum bestiarum omne dampnum veniens per frigiditatem et humorem melancolicum et per siccitatem. Et propter hoc bestie hee minuentur et morientur minuentur et morientur] morientur et diminuentur I et solventur de corporibus ipsorum male fumositates et humores mali, humores mali] inv. I et simile malum contingit contingit] continget I hominibus servientibus sibi de talibus bestiis. Si autem opus ipsius Saturni dominantis deducitur ad statum aeris, continge〈n〉t contingent] I; continget M frigora magna in eo et magne gelate et nubes, quoniam omnes partes aeris tunc similis coniungentur et nihil resolvitur de fumositate illa, sic et sic et] inv. I propter inclusionem vaporum in aere putrefit putrefit] putrescit I ipse aer. Ex cuius putrificatione putrificatione] putrefactione I inficiuntur homines et accidit in eis mortalitas et corruptio et in aere nubes spisse et lubritura, idest nives nives] nubes I sicce et grandines et nives magne, male male] om. I et dampnose, et generabuntur reptilia multa humane nature nocive. nocive] nociva I Et istud maxime verificatur quando generalis qualitas temporis temporis] temporum I concordat cum influxu influxu] influxo I saturnino, quando scilicet talis influxus saturnicus saturnicus] aturninus I dominatur in autumpno. Nam quando qualitas generalis temporis contraria est influxui Saturni, diminuuntur isti effectus sicut qualitas estatis, et ita in aliis temporibus intelligendum est. Si autem ad maria et rivos talis influxus limitatur, accidit in rebus communibus utriusque, utriusque] om. I scilicet mari et rivis, damnatio et sic subversio navibus navibus] corr. ex navis I et periculum navigantibus propter elevationem multorum vaporum ex aquis frigidorum ventos conturbantium. Unde et aer erit hiemalis et piscium minutio minutio] mutatio I et mors propter frigus mors propter frigus] propter frigus mors I et corruptio complexionis eorum. Quando autem inclinatur hic influxus ad maria solum, accidunt recentie magne in aquis et rivis, rivis] rivi I crescunt superflue multum et aque eorum corrupte. Si autem talis significatio Saturni contrahitur ad fructus terre, accidit in ipsis fructibus terre diminutio