PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Propositio de crisi (C.3.3)

Erfurt, UFB, Dep. Erf. CA 4º 215 · 89v

Facsimile

inveniat, tum iam unum signum peragravit, eundem consequitur et iste mensis in universo habet 29 dies et 12 horas. Precedentis et subsequentis copulat in similis faciendo unum diem naturalem et dat mensi lunari 30 dies. Et de istis diebus dixit Galienus quod est regula recta et mensura aliorum mensium.

Est autem mensis peragrationis sive proprie impressionis qui continet 27 dies et 8 horas. In tanto enim tempore Luna peragrat suum cursum motu proprio quod probatur sic: Luna movetur in quolibet signo per duos dies naturales et sex horas et unum bisse hore et sic erunt in mense 24 dies ratione signorum et iterum sex hore in quolibet signo, cum signa 12 faciunt in fine tres dies naturales. Item sunt 12 bisse hore que faciunt 6 horas et sic patet quod dictum est et secundum istum mensem Luna est principium occultarum impressionum in corporibus in febribus quia motu in diversis signis recipit diversas impressiones et propter hoc dicitur proprie impressionis.

Est etiam mensis communis impressionis sive manifeste visionis et completur in 26 diebus et 12 horis et iste mensis durat a principio quo incipit nobis Luna apparere illuminata usque ad tempus in quo non apparet nobis et secundum istum mensem est Luna principium inpressionis communis que fit per naturam luminis; nam ex luce splendor que fit… splendor] nota i. m. E et ex splendore calor et calor est principium vite et quia respectum proprie influentie et etiam communis Luna facit ad cursum, ideo medicus componit unum mensem ex istis duobus mensibus et compositionis causas solus Deus novit ut dixit Galienus. Et iste mensis compositus medicinalis dicitur. Componitur autem sic: mensis proprie impressionis habet 27 dies et 8 horas. Mensis manifeste visionis continet 26 dies et 12 horas et sic mensis proprie impressionis superat mensem proprie visionis in 20 horis. Dividendo igitur hec per decem et 10 da mensi manifeste visionis 10 et tunc habet 26 dies et 12 horas; erunt 27 dies duabus horis minus cum dies naturalis habeat 24 horas. Et iste mensis qui superat mensem manifeste visionis in 10 horis et a mense peragrationis superatur in 10 et sic est medius ex utrisque compositus et cum iste mensis sit imperfectus, necesse est eius septimanas esse imperfectas quas proportionaliter percipimus ita quod quamlibet septimana habet integras dies sex et 17 horas cum dimidia. Et si diviseris septimanas invenies quod medietas eius continet tres dies et horas 8 et tres quartas hore. Et si ulterius vis dividere scies quot horas, dies mensis continet medicinalis et quantum diminuitur a die naturali unde si motus iste nature consequitur motum Lune et ei coaptatur sicut Luna Solem suo modo non tamen complete movetur semper in suis periodis, sed subdeficit a motu eius et ideo crisis fit in 7 et in 14 et in 20 die ut in pluribus ad salutem, set secundum motum proprium Lune fieret in 21 die. Explicit.