PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Work C.3.3

Anonymous
Propositio de crisi
Erfurt, UFB, Dep. Erf. CA 4º 215

transcribed by Tim Luther

How to cite?

This transcription has been made from MS Erfurt, UFB, Dep. Erf. CA 4º 215 (E) and checked against MSS Cambridge, PC, 204 (C) and Oxford, BL, Ashmole 345 (O), whose variants are indicated in footnotes. This transcription follows the project’s guidelines, except that ti- (rather than ci-) has been standardized before vowels.

〈Propositio Tholomei de crisi Propositio Tholomei de crisi] CO; om. E〉

〈Albaharim sane et certe sunt hore in quibus declarantur mutationes morborum ad bonum vel ad malum velociter et sunt loca Lune in angulis quadratis quem currit circulus directus. Alterationes vero que precedunt hos et indicant sunt loca Lune 8 et item que sunt ante illas est essentia Lune in angulis 26 laterum et hoc postquam precessit esse egritudinis super equalitatem quod non conturbet eum causa extincta, nam cum Veneris in hiis angulis fortunam tam de fixis quam erraticis mutationem signat prosperam. Si vero infortunam adversam nisi fuerit ipsa infortuna contraria ergo egritudini et Luna in [Luna] sua haiz. Luna vero in in hiis angulis significat super morbos acutos et Sol super prolixos et similiter omnis planeta secundum proprietatem suam.〉

〈Expositio: Ptholomeus docuit nos in hoc verbo causas dierum determinabilium, inquit etiam ‘determinantur de bono vel de malo’ et alterationes secundum ordinem. Utilitas vero in hoc maior est medicis quam astrologis et ideo quia multi physici conveniunt super determinationes egritudinum dicentes quod sunt alterationes et prelia inter naturam egri et morbi acuti in 4 et 7 et 21 die et que augentur accepto super hoc solo auditu et doctrina super scientiam et non ratiocinatur in hoc nisi per id quod poterit de experimentis suis. Sed propter hoc determinavit Ptholomeus causam huius et patefecit occasionem unde fiat. Et occasio secundum Ptholomeum est natura devicta quod a morbo in initio eius et prohibet eam ne procedantur eius opera secundum equalitatem nec repugnat illi morbo hora qua vincitur, sed expectat ut sit Luna in loco illi contrario in quo fuit in initio morbi et quod sic esse humor qui movetur in eo sicut in principio morbi. Tunc enim minatur et repugnat illi sicut agit prudens actor cum accusato insipienti cum noluerit ille repugnare nisi eius virtus debilitata fuerit et in loco in quo careat auxiliatoribus. Et repugnat illi in quarto signo a quo incepit egritudo et Luna in illo quia secundum ab omni signo et 4 contrarium est nature eius et similiter 7 quia hec loca significant inimicitias et contrarietates. Et tempus quod est inter initium morbi et introitum Lune in gradum quadrati in 〈quo〉 quo] blank space CO fuerit in initio morbi per ascensiones signorum per proiectiones radiorum sunt 7 dies. Et in eodem modo quod est inter Lunam et initio morbi et locum in oppositione sunt 14 dies. Et quod est inter initium morbi 12 dies et secundum hunc modum procedit modus aliorum duorum. Et erunt hec puncta quadrati anguli quem includit linea circuli directi et in illis punctis alia puncta indicativa sunt et est ut perveniat Luna ad puncta que abscindunt unumquemque arcum cui subtenditur latus de lateribus, sunt latera figure habentes 8 angulos et omnia hec hec] sup. lin. O puncta contraria sunt punctis in quibus incepit morbus perimere naturam in quibus deprehenduntur principia morbi per naturam. Igitur observet astrologus in initio morbi que sunt in hiis punctis tam de stellis fixis quam erraticis an fortunate vel infortunate fuerint et si fortunate fuerint iudicet quod significat victoriam nature super coleras. Infortune vero significant quod colere superabunt naturam nisi fuerit infortuna contraria morbo et fortes in suo haiç. Non enim infortunabit Lunam cum fuerit Luna in suo haiç, sed removebit morbum per suam contrarietatem illi et per contrarietatem illi illi] corr. ex. ille O fortune ad morbum et fuerit frigida et morbus frigidus vel calidus et morbus aridus et cum hiis similia similia] corr. ex. similibus O specie diversitatis. Et dixit ipse quod esse Solis in morbis prolixis sit sicut esse Lune in acutis quorum magis tempus erit orbis Lune et in prolixis orbis Solis. Innuet et nobis Ptholomeus quoddam subtile et dicit ‘similiter omnis stella secundum quod illi de moribus.’ Albaharim sane… moribus] CO; om. E〉

Hec est Hec est] sequitur CO figura Tpolomei Tpolomei] Ptholomei CO quam Haly suus comentator suus comentator] commentator suus CO primitus primitus] om. CO sic descripsit: sic descripsit] describit sic CO quando et qualiter acuti morbi acuti morbi] inv. CO debent habere debent habere] inv. CO suas terminationes terminationes] determinationes CO sive ad bonum sive ad malum. Fiat ergo ergo] igitur CO descriptio descriptio] figure add. CO celi in initio morbi sic: primo fiat primo fiat] inv. CO circulus signorum, signorum] figure CO deinde circulus stellarum stellarum] fixarum CO bonarum et et] sive CO malarum, deinde circulus Solis, deinde circulus Lune etc. etc.] om. CO Pone ponere] pono CO igitur igitur] ergo CO quod Sol dominetur in cronicis et Luna in acutis et quod egritudo valida valida] calida CO arripiat patientem Sole existente in primo gradu Arietis Arietis] om. CO et Luna similiter iungatur iungatur] coniungatur CO in eodem gradu. gradu] et add. CO Describatur tunc tunc] om. CO quadratura quadratura] quadra CO infra circulum Lune directum ita quod angulus quadrati tangat tangat] tangatur CO; a add. CO circulum circulum] circulo CO; in quo sunt Sol et Luna add. CO vel igitur supponatur in illo signo sub quo est Sol et Luna. in illo signo sub quo est Sol et Luna] om. CO Hoc posito patet patet] qualiter add. CO quod quod] om. CO quodlibet latus quadre quadre] quadrati CO supponatur tribus signis signis] et add. CO neque plus neque minus. Patet etiam quod in qualibet quadrata quadrata] quadra CO sunt 8 8] 4 CO puncta vel anguli que sunt indicativa vel vel] aut CO contraria ei in quo incepit morbus perimere naturam. Item observet medicus diligenter circa iudicium iudicium] initium CO morbi que fiunt fiunt] fuerint CO in hiis, tam de de] in CO stellis fixis quam de de] om. CO erraticis si si] aut CO fortune vel vel] aut CO infortune fuerint. Si fortune, est victoria nature super morbum. morbum] modum CO Si infortune, est contrarium vel econtrario vel econtrario] om. CO quam est ex ex] de CO radice superiori. Protrahatur igitur linea ab initio egritudinis ad punctum diei intercadentis inter principium morbi et diem indicativum et vocetur linea AB, deinde ab ipso AB AB] B CO usque ad punctum indicativum ducatur alia que dicatur dicatur] dicitur CO CD, CD] CB CO deinde ad diem intercadentem inter diem indicativum et creticum et vocetur EF, deinde ad secundum angulum quadrati ducatur quarta quarta] 4 CO linea et vocetur GH. GH] CH CO Hic sunt in una quadra 8 anguli et 4 latera. Igitur in †…†li …li] this abbreviated word is unclear in CEO figura The figure, reproduced from E, is omitted in CO, but a blank space has been left for it in both manuscripts sunt 16 anguli et 32 puncta sicut patet inspicienti. inspicienti] om. CO

detail

Que autem sunt stelle fixe a quibus oportet cavere docet Albumazar Albumazar] Albumizar CO in libro de floribus dicens sic: sic] om. CO ‘Scientiam stellarum fixarum et quid quid] quod CO evenit ex operibus earum patefaciam tibi. Scito igitur quod in capite Arietis sunt due due] duo CO; etc. add. CO stelle: stelle] om. CO una in 13 gradu et 25 minuto etc. et sunt de complexione complexione] unclear reading E Martis et Saturni, stelle quoque Plyades sunt de natura Martis et Lune et sunt in Tauro in 8 gradu et 55 minuto, 43 secundo et latitudo earum in septentrione. Aldebran est cor Tauri, de natura Martis in 19 gradu et 25 minuto. In Geminis est una stella in 8 gradu et 55 minuto cuius latitudo est meridiana et de natura Solis. In Cancro sunt due stelle: una in 17 gradu et 55 minuto cuius latitudo est septentrionalis. In Leone sunt due stelle: una in 25 gradu et 55 minuto cuius latitudo est septentrionalis de natura Saturni. Altera in 7 gradu et 22 minuto cuius latitudo est septentrionalis et de natura Saturni. In Virgine est una stella ex natura Martis in 5 gradu et 5 5] unclear reading E minuto, alia in 25 gradu de natura Saturni. In Libra est una stella in 26 gradu de natura Saturni. In Scorpione sunt 3 stelle: 1 in primo gradu, altera est in 9 gradu et 19 minuto, tertia est in 8 gradu et 6 minuto quarum complexio est Martis. In Sagittario sunt 2 stelle parve: 1 in 29 gradu et 2 minuto, altera in 2 gradu et 2 minuto et sunt de natura Saturni. In Capricorno sunt 2 Stelle quarum una est mala. In Aquario est 1 stella in 8 gradu et 9 minuto. In Pisce est 1 in 4 gradu et 21 minuto.’ una in 13 gradu et 25 minuto… 21 minuto] om. CO

Et et] om. CO nota quod Luna 8 figuras recipit a Sole que magne sunt et aperte apperte] apte C et et] luminis Solis add. CO tunc ratione propria Sol et Luna circa … Luna] om. CO fortiter influunt. influunt] influentis CO Prima prima] figura add. CO dicitur movaculata movaculata] novacularis CO quando distat a puncto coniunctionis 45 gradibus et punctus ille ille] om. CO dicitur indicativus quando egritudo incipit in coniunctione. Secunda figura habetur habetur] est CO quando distat 99 99] 90 CO gradibus et est quartus aspectus et est medie medie] medietate CO inimicitie inimicitie] inimicus CO sicut prior secundum quosdam medie medie] medietate CO amicitie. Tertia figura est est] om. CO quando distat a Sole 135 et dicitur gibbosa vel ternarius. ternarius] ternaria CO; et add. CO Quarta figura est quando est plena. Est enim tunc in aspectu aspectu] om. CO opposito qui est vere vere] om. CO inimicitie et dicitur bederan. Has habet in suo ascensu ascensu] assensu CO versus orientem. et] add. CO Alias 4 consimiles versus occidentem. Ista perfectius dicantur in libro aggregationum de crisi. crisi] etc. add. CO

Nota etiam quod si incipiat egritudo Luna existente in quo est fortuna aut in aliquo alio a quadraturis quadraturis] quadratis CO aut in opposito, tunc principium egritudinis est principium bonum bonum] illi add. CO patienti patienti] homini CO; qui habet egritudinem add. CO. Et si incipiat egritudo Luna existente in signo in quo est infortuna infortuna] infortunium CO aut in uno duorum a quadraturis quadraturis] quadratis CO aut in opposito, opposito] oppositis CO tunc principium egritudinis dicitur esse esse] om. CO principium malum, similiter quando incipit egritudo in signo mobili et mortali, illud et mortali illud] om. CO principium principium] egritudinis add. CO quantum ad hoc dicitur malum. Quis planetarum planetarum] planeta CO sit bonus, bonus] malus CO; et add. CO quis quis] aspectus CO malus quere ab astrologis et dices dices] dicet CO quid futurum sit sit] in add. CO egro, quod est laudabile medico et an mors vel vita mors vel vita] vita vel mors CO sit speranda. speranda] seperanda iussu Dei add. CO

Item item] om. CO nota quod oportet diligenter considerare diligenter considerare] inv. CO principium egritudinis egritudinis] ubi add. C; in add. O et horam in qua et horam in qua] om. CO fit fit] unclear reading C; sit O mutatio mutatio] immutatio CO et considerare in quo signo et et] in quo add. CO puncto est Luna Luna] et add. CO utrum in illo signo sit sit] est CO fortuna, id est stella benivola fortunium influens, ut Iupiter, Mercurius, Mercurius] vel add. CO Venus, vel infortuna, id est stella influens infortunium, ut Mars et et] om. CO Saturnus ut ut] et CO ponamus quod modo nascatur hora et fortuna sit in Ariete et infortuna sit in Tauro tunc, quando Luna fuerit in Ariete aut in uno dictorum dictorum] duorum CO signorum a quadraturis quadraturis] quadratis CO eius aut in signo quod Arieti opponitur, opponitur] apponitur CO tunc Luna influet fortunam fortunam] fortunium CO et est dispositio hominis hominis] illius add. CO in istis diebus diebus] om. CO dispositio dispositio] om. CO bona. Et quandocumque Luna curret curret] currit CO per Taurum aut in uno duorum signorum ab eius quadraturis quadraturis] quadratis CO aut in signo quod ei ei] Tauro CO opponitur, opponitur] apponitur CO tunc influet Luna Luna] om. CO infortunium et tunc dispositio illius hominis est in hiis diebus diebus] toto tempore vite add. CO dispositio mala omnibus diebus vite sue omnibus diebus vite sue] om. CO et est magis paratus ad maledicendum. maledicendum] malefaciendum CO Et sicut hoc est verum in sanitate, sic est verum in egritudine unde unde] item CO ponitur quod arripiat arripiat] incipiat CO aliquem aliquem] alicui CO hominem hominem] homini CO egritudo acuta Luna existente in Ariete aut in aliquo signorum signorum] duorum add. CO eius quadri aut aut] ut CO in in] i. m. E Cancro aut Libra sibi opposito aut Libra sibi opposito] om. CO aut in Capricorno, Capricorno] aut in eius opposito ut Libra add. CO tunc ille ille] ita CO egritudines egritudines] egritudo CO; sanior est dignior add. CO sunt digestibiliores sunt digestibiliores] om. CO ut eger evadat ab eis. eis] ea CO Item item] et CO si incipiat egritudo egritudo] om. CO Luna existente in Tauro aut in Leone aut in in] om. CO Scorpione aut in Aquario, tunc tunc] illa add. CO egritudo est deterior deterior] egritudinum add. CO isti homini et et] est add. CO habilior habilior] dignior CO ut ex ex] om. CO eo moriatur quantum est ex radice superiori. superiori] superiorum CO; End of text in CO

Omnia ista declarat Galienus in tertio de creticis occulte tamen ubi dicit se studuisse circa talia et rem veram diligenti perscrutatione invenisse. Item si quis inceperit infirmari et volveris scire secundum naturam utrum aggravari debeat vel liberari tarde vel cito, vide in principio sue passionis quod signum sit ascendens et quis planeta in illo ascendente et tertio quis planeta vel qui sint ei coniuncti vel prope. Deinde considera singulorum naturas: in signo considera utrum igneum vel aereum, aqueum vel terreum, vitale vel mortiferum, mobile vel fixum. In planeta vero utrum benivolus vel malivolus, utrum in domo, utrum in auge, utrum directus et similiter utrum malus planeta vel bonus fuerit si coniunctus. Et cum omnia consideraveris conflabitur inde iudicium unum certissimum. Et tum hoc si volueris perfecte iudicare, debes infirmi etatem scire quoniam in pueritia est nature sanguinee, in adolescentia colerice, in iuventute melancholice , in senectute flegmatice. Debes etiam scire temporis anni qualitatem et loci ubi habitat conditionem considerare ut perfecte possis iudicare et in nullo decipiaris.

Item ad pronosticandum diem creticum alicuius infirmi sume signum quod est in medio celi et planetam qui est in eo et eos qui sunt ei coniuncti et alia omnia que dicta sunt, et cum omnia consideraveris si infirmus est levis invenies utrum melius vel peius accipiet terminum. Si vero est gravis multum invenies certitudinem aliter utrum evadet vel morietur et utrum cito vel tarde, scilicet alium terminum expectando et hoc differens secundum naturam. Et inde iudicium debet fieri secundum pluralitatem testimoniorum vincentium et bonitatem vel maliciam eorum unde secundum virtutem vincentium est pronosticandum, sed opposite virtutes faciunt quod non statim nec sine gravamine scilicet quod citius vel minus cito poterit vinci.

Item nota quod duplex est motus: communis et proprius. Communis est ab oriente in orientem procedens et regimen huius fluit et refluit mare bis in die naturali; moventur etiam humores naturales in corpore prout motu suo Luna et planete 4 quadras efficiunt, unde versus: ‘anona noctis etc.’ Et ab isto motu qui dicitur longitudinalis non sumitur mensis lunaris. Est autem motus proprius prout Luna movetur ab occidente in orientem in suo circulo sub diversis signis et credo quod iste motus est latitudinalis et ab isto motu accipitur mensis lunaris qui est triplex: (triplex mensis) triplex mensis] i. m. E quidem quidem] read quidam est consecutionis, quidam peragrationis sui ipsius impressionis, et quidam communis sui manifeste visionis.

Mensis consecutionis continet 29 dies et 12 horas et sumitur prout redit Luna ad punctum eundem numero a quo processit consequendo Solem a quo naturaliter illuminatur. Et cum Solem in eodem puncto non inveniat, tum iam unum signum peragravit, eundem consequitur et iste mensis in universo habet 29 dies et 12 horas. Precedentis et subsequentis copulat in similis faciendo unum diem naturalem et dat mensi lunari 30 dies. Et de istis diebus dixit Galienus quod est regula recta et mensura aliorum mensium.

Est autem mensis peragrationis sive proprie impressionis qui continet 27 dies et 8 horas. In tanto enim tempore Luna peragrat suum cursum motu proprio quod probatur sic: Luna movetur in quolibet signo per duos dies naturales et sex horas et unum bisse hore et sic erunt in mense 24 dies ratione signorum et iterum sex hore in quolibet signo, cum signa 12 faciunt in fine tres dies naturales. Item sunt 12 bisse hore que faciunt 6 horas et sic patet quod dictum est et secundum istum mensem Luna est principium occultarum impressionum in corporibus in febribus quia motu in diversis signis recipit diversas impressiones et propter hoc dicitur proprie impressionis.

Est etiam mensis communis impressionis sive manifeste visionis et completur in 26 diebus et 12 horis et iste mensis durat a principio quo incipit nobis Luna apparere illuminata usque ad tempus in quo non apparet nobis et secundum istum mensem est Luna principium inpressionis communis que fit per naturam luminis; nam ex luce splendor que fit… splendor] nota i. m. E et ex splendore calor et calor est principium vite et quia respectum proprie influentie et etiam communis Luna facit ad cursum, ideo medicus componit unum mensem ex istis duobus mensibus et compositionis causas solus Deus novit ut dixit Galienus. Et iste mensis compositus medicinalis dicitur. Componitur autem sic: mensis proprie impressionis habet 27 dies et 8 horas. Mensis manifeste visionis continet 26 dies et 12 horas et sic mensis proprie impressionis superat mensem proprie visionis in 20 horis. Dividendo igitur hec per decem et 10 da mensi manifeste visionis 10 et tunc habet 26 dies et 12 horas; erunt 27 dies duabus horis minus cum dies naturalis habeat 24 horas. Et iste mensis qui superat mensem manifeste visionis in 10 horis et a mense peragrationis superatur in 10 et sic est medius ex utrisque compositus et cum iste mensis sit imperfectus, necesse est eius septimanas esse imperfectas quas proportionaliter percipimus ita quod quamlibet septimana habet integras dies sex et 17 horas cum dimidia. Et si diviseris septimanas invenies quod medietas eius continet tres dies et horas 8 et tres quartas hore. Et si ulterius vis dividere scies quot horas, dies mensis continet medicinalis et quantum diminuitur a die naturali unde si motus iste nature consequitur motum Lune et ei coaptatur sicut Luna Solem suo modo non tamen complete movetur semper in suis periodis, sed subdeficit a motu eius et ideo crisis fit in 7 et in 14 et in 20 die ut in pluribus ad salutem, set secundum motum proprium Lune fieret in 21 die. Explicit.