tempore tam ab illis qui extremas orientales nostre habitabiles partes incolunt, quam ab aliis qui occidentales ultimas habitant, non plures quam duodecim equinoctialibus horis prius posteriusve fieri cernuntur, cum ipsa quarta pars terre duodecim horarum spatium contineat, quod ab uno equinoctialis semicirculorum determinetur. Eorum vero que particularius inspicienda sunt illa maxime ad propositum negotium quispiam pertinere putabit que per singulos borealiores equinoctiali circulo parallelos ipsi equinoctiali et subiectis habitationibus secundum principaliores accidunt proprietates ea sunt, quantum primi motus poli ab orizunte distent vel quantum punctum verticis ab equinoctiali per meridianum circulum distet, et quoniam Sol in vertice quibusdam fiat, quando et quotiens id accidit, et que tropicarum et equinoctialium in meridiebus umbrarum proportiones ad gnomonas sint, quantus etiam maximorum minimorumque dierum ultra equinoctiales dies excessus, et quecunque alia particularius in incremento dierum ac noctium decrementoque considerantur, et ad hec que de coortibus coortibus] corr. ex cohortibus G et occasibus equinoctialis atque obliqui circuli et que de proprietatibus et magnitudinibus angulorum, qui a principalioribus maximisque circulis fiunt accidentia, inspiciantur.
〈II.2〉 Capitulum II: Quomodo, maxime diei data magnitudine, dantur orizontis arcus qui ab equinoctali et obliquo circulo intercipiuntur
Proponatur igitur universaliter gratia exempli paralellus equinoctiali circulus per Rhodum descriptus, ubi elevatio polli graduum est 36 et dies maximus equinoctialium horarum 14 ½, et sit meridianus quidem circulus ABGD. Orizuntis autem orientalis medietas BED equinoctialis etiam similiter medietas EG cuius australis polus sit F, et supponatur brumale tropicum circuli qui per medium signorum est punctum oriri per I, et per F, I describatur maximi circuli pars FIT. Sed primum data sit maxime diei magnitudo, sitque propositum EI orizuntis arcum invenire. Quoniam igitur circumductio sphere in polis equinoctialis efficitur, patet quia in eodem tempore I et T punctum erunt in ABGD meridiano, et tempus quod est