PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Compilatio libri iudicialis Ptholomei in nativitatibus secundum ordinem domorum

Gloucester, CL, 15 · 13r

Facsimile

Plures vero nati Mercurii habent frontem elevatum et faciem oblongam, nasum aliqualem longum vel magnum, labia subtilia et corpus non carnosum, variabiles sunt in colore facili de causa, et frequenter habent longos digitos, vocem habent claram et acutam, et sunt valde dociles, gestus eius trahunt ad prudentiam et disciplinam, sunt subtiles et apti pro servitiis pauci laboris, sed multe considerationis, agilitatis, habilitatis et participationis, de facili tamen sunt convertibiles ad diversa. Generaliter tamen Mercurius habet participationem cum planetis aliis in augendo vel minuendo eorum naturas.

Luna vero cum fuerit sola dispositrix locorum predictorum, facit natum satis corpulentum et dat ei pellem crassam, oculos satis magnos, faciem rotundam, habet supercilila coniuncta, est festinus incessu, manus et pedes habet satis magnos, et dat multis eorum notas vel signa vel parvas massas carnis in facie vel in collo. Oculi eorum frequenter patiuntur cursum, dat pulcram staturam, gestus eius non bene disponuntur, vox non est clara, sermo eius multus est levis et sine prudentia, pauce habilitatis est ad serviendum. Hec tamen omnia augentur vel minuentur secundum naturam planete cum quo Luna habuerit convenientiam per coniunctionem vel per aspectum. Item Luna coniuncta cum Leone vel Cauda ipsius vel post Caudam eius per tria signa communia raro facit natos valde pingues, ymmo satis carnosos.

Item stelle etiam 〈dispositores predictorum locorum〉 dispositores predictorum locorum] add. i. m. G cum fuerint orientales seu matutinales et apparuerint, magna corpora faciunt. Et cum in statione prima fuerint, ut scilicet velint fieri retrogradi, vigorem ac fortitudinem eis tribuent, cumque preibunt, ea contemperabunt, et cum in secunda statione se moverint, ut iterum dirigantur, illa debiliora facient, et cum occiderint, id est sub radiis Solis intraverint, eorum miseriam et impedimenta ac gravitates operabuntur.

Loca etiam in quibus ipsi dispositores fuerint vel Luna vel ascendens, id est signa 〈et gradus〉 et gradus] add. sup. lin. G eorum, nati formam, figuram et complexionem, ut supra dictum est, adiuvabunt. Adiuvat etiam vel minuit aliquid de his complexio temporis in quo fit ipsa nativitas et quarta circuli in qua fuerit signum ascendentis. Nam si signum ascendentis fuerit Aries, Taurus vel Gemini vel si nativitas ipsa fuerit in quarta anni vernali, erit natus boni coloris, statusque convenientis, apteque carneitatis, et oculorum bonorum et pulcrorum, et in ipso calor et humiditas prevalebunt. Cancer vero, Leo et Virgo seu quarta estivalis anni dant nato temperatam et mediocrem corporis quantitatem, competentemque carnositatem, oculos grandes, spissos capillos atque crispos, et vincet in eo calor et siccitas. Quarta vero autumnalis anni seu Libra, Scorpio et Sagittarius ascendentes colorem mellinum atque maciem nato attribuunt, gracilemque vocem, spatulas amplas, capillos mediocres, et oculos aptos, 〈et in eo frigiditas et siccitas prevalebunt〉. et in eo … prevalebunt] add. i. m. G Quarta demum anni hyemalis seu Capricornus, Aquarius vel Pisces nigrum colorem, et temperatam corporis quantitatem, planos capillos et raros, aptamque coadunationem nato influunt, [et vincet in eo frigiditas] et in eo vincet frigiditas et humiditas. Insuper si signum ascendentis fuerit signum humanum, apte et temperate coadunationis corpora facit et natus erit associabilis, patiens et rationalis. Si sit privatum vel domesticum, sicut Aries, Taurus, Capricornus et ultima pars Sagittarii, erit familiaris de facto hominibus plus quam quandoque oportet. Si fuerit signum rapax et ferox, sicut Leo, erit dispositus ad extraneitatem et ferocitatem. Iterum signa que corpora ad magnitudinem producunt sunt Leo, Virgo et Sagittarius, ad parvitatem autem sunt Pisces, Cancer et Capricornus. Item id quod ex Ariete, Tauro et Leone versus eorum initia et in altiori parte fuerit, id est in parte prima, ut credo, ad pinguedinem membra faciunt procliviora. Quod autem versus inferiora et eorundem extrema locatur, ea maciei magis applicat. In istorum vero contrario id quod ex Sagittario, Geminis et Scorpione versus sua principia ponitur, ad maciem declinare facit. Et illud quod istorum extrema sibi vendicat, facit ea ad pinguedinem procliviora. Item Virgo, Libra et Sagittarius versus temperiem et bonam coadunationem corpus producunt, Scorpionus autem, Pisces et Taurus illa removent a temperie.

Item idem Ptholomeus in Centiloquio, verbo 52o: Longorum significatores erunt in summitate suorum circulorum et ascendens eorum in initiis signorum vel si fuerit ex signis longarum ascensionum, ut sunt a Cancro in finem Sagittarii. Brevium vero significatores erunt in inferiori parte circulorum suorum et erit eorum ascendens in fine signorum aut erit ex signis brevium ascensionum, ut sunt ab initio Capricorni ad finem Geminorum. Idem ubi supra verbo 53o: Cum non fuerit significatoribus ascendentis latitudo, erit macilentus, si vero illis fuerit latitudo multa, erit natus pinguis. Quod si latitudo illa fuerit meridiana, erit eius motus levis cum carnositate illa et erit agilis, et si talis latitudo multa fuerit septentrionalis, erit ponderosus in motu. Retrogradatio autem significat pinguedinem, ut vult Haly in commento eiusdem verbi, quoniam planete tunc sunt frigidi et humidi, et similiter statio prima eorum. Directio vero et statio secunda significant macilentiam, quoniam planete tunc dicuntur calidi et sicci. Idem Haly in eodem commento: Necesse est tamen astrologo ut non festinet iudicare in aliquo istorum donec certissime inquisierit esse parentum, scilicet longitudine vel brevitate, pinguedine vel macie, et hec ad illa proportionare. Cum fuerit Mars in ascendente, erit in facie vel capite nati signum, Ptholomeus verbo 74 Centiloquii. Idem verbo 750: Cum Mars coniunctus fuerit cum domino ascendentis corporaliter in Leone nec fuerit Marti in ascedente aliqua dignitas nec fuerit fortuna in octavo, natus ille cremabitur. Ascendens cum fuerit boni esse et dominus eius mali, sanitatem quidem corporis indicat, anxietatem vero et tristitiam anime. Si vero fuerit econverso, diffinias econverso, verbo 37o Hermetis. Fortissimus erit in cuius nativitate Sol est in medio celi et Saturnus orientalis ab eo in signo masculino, Leupoldus hec in capitulo de natis completis.

〈…〉 F. 13v-14r are missing in our reproductions