sanguineos amans, amator scientie, et homo divitiarum. Si vero Mercurius in qualitate conntraria fuerit, erit natus stultiloquus, frequenter falletur, miser erit, ingratus, contentiosus et impetuosus, divinis adherens, amare anime, et cum sit stultus sapientem se putabit, superbus, perturbator, in alterius servitute semetipsum collocabit, motus erit inordinati, verbosus, bone memorie, homo doctrine et appetitus rigidi. rigidi] followed by a symbol indicating a missing section that should have been added in the margin G
De qualitatibus anime datis per Martem
Mars cum solus anime dispositioni dominetur et fuerit laudabilis qualitatis, natus erit fortissimus et potens, iracundus, armorum appetitor, animosus, ponens animam suam in mortis periculo, nulli se humiliabit, destructor, in suis confidens viribus, inobediens, primus se ponens in bello, vilipendet omnia, violentiam hominibus ingerit, eritque homo regiminis. At si Mars fuerit in predicti contrarium, natus erit tediosus, blasphemator, sanguinis effusor, contrarietatum amator, consumptor, garrulus, stultus, superbus, depredator, in ipsius maleficiis inordinatus, consanguineos abhorrebit, et Deum i[n]gnorabit. Quod si assimiletur Venus et Venus ydonee qualitatis extiterit, natus erit alacer, et bene morigeratus, suos amabit socios, mollis vite, iocosus, bonus, homo apte complexionis et forme, amabit saltationes, homo divitiarum et quietis, vir levis in coitu, ei tamen inde continget bene, sibique precavebit, sapiens, verecundus, et cognitor, et qui libenter habebit rem cum viris et mulieribus, erit etiam devastator, levis iracundie, et zelopitus. Quod si Venus in predicti contrarium fuerit, natus multus ac superfluus erit in coitu, diversarumque qualitatum, omnes vilipendet, delinquens erit, blasphemator, mendax, proditor, suos et alienos decipiens, appetitus festini, fastidiosus, coniugatarum et virginum corruptor, et versutus, acutus, inordinatus, in ruborem et verecundiam subito cadet, insensatus, impetuosus, turpia committet, semetipsum adornare cupiet, et horridus erit. Quod si Mercurio Mars assimiletur et commendabilis qualitatis existat, erit natus conductor exercituum et rector, festini motus, potens, amans, sapiens, laboriosus, cogitator, versutus, proditor, instabilis, astutus, malorum operum, levis intellectus, deceptor, ypocrita, versipellis, contumax, grandis inquisitor, rixarum amator, eique tamen inde bene continget, suos similes diliget et eos bene recipiet, generaliterque nocebit inimicis suis, et suos iuvabit amicos. Si vero Mercurius fuerit in predicti contrarium, erit natus destructor, inobediens, fatuus, et deceptor, penitens, inordinati motus, mendax, latro, Deum ignorabit, falso iurabit, versutus, erit homo contrarietatis, sapiens, ypocrita manifeste nequam, blasphemator, viarum abscisor, interfector, precantator, proditor, nigromanticus, ac homicida.
De qualitatibus anime attributis per Venerem
Cumque Venus sola fuerit dispositionis anime domina qualitatisque laudabilis extiterit, erit natus iustus et quietus, multarum deliciarum, sensatus, homo deliberationis, amans saltationes, valde zelotipus, impietates abhorrebit, amabit magisteria, et Deum multum verebitur, etiam erit pulcre forme, bone qualitatis, et bonorum somniorum, amabilis, pius, beneficus, prosperabitur, et generaliter subserviet ♀, id est Veneri. Quod si Venus contrarii status fuerit, natus erit piger, procus, effeminatus, eius etiam qualitates mulierum qualitatibus assimilabuntur, nullius erit animositatis, nulliusque notitie, nominis infirmi, et qui leviter ad lapidem pedes suos offendet. Quod si Venus Mercurio assimiletur et Mercurius ydonee qualitatis fuerit, natus amabit magisteria et scientias, doctus erit et acuti ingenii, versificator, muscicam amabit et omne commendabile, erit apte qualitatis anime, homo deliciarum et quietis, alacer, suos amicos diligens, eritque bone legis, intelligens, equorum amator, bone extimationis, rectoque calle procedet, libenter addiscet, a semetipso meliorabitur in discendo, bonorum ac proborum hominum mores imitabitur, iustisque viris assimilabitur, aptus erit in loquendo, amabilis, temperatus, equus defensor, rerum cognitor, magnanimus, postponet mulieres, cum pueris aget, eritque zelotipus. Quod si in istius contrarium Mercurius fuerit, natus erit versutus et multe astutie, maledictus, faciei duplicis, bilinguis, mali consilii, deceptor, mendax, perturbator, falsus, immunda faciet, profunde malus, in consiliando proditor, nec amabit nec amabitur, decipiet mulieres et destituet pueros, erit homo malorum operum, culpans et vituperans alios, omnia querens facere, sed quandoque ad bonum, nonnumquam vero ad malum plurima tempora perpetrabit, et in multis ac diversis rebus culpabitur. culpabitur] followed by a symbol indicating a missing comment that should have been added in the margin G
De qualitatibus anime quas dat Mercurius
Mercurius vero cum solus fuerit dispositionis anime dominus et qualitatis ydonee, erit natus boni intellectus, acuti ingenii, rerum anitquarum relator, eritque multarum probitatum et experimentorum, dyale〈c〉ticus, rerum nature prelocutor, scientiarum investigator, beneficus deliberator, bone existimationis, doctus in quadrivio, creditorum occultator, et valde prosperabitur. Si autem in predicti contrarium extiterit, erit natus deceptor et vilis, alios errare faciet, secundum suum consilium procedet, levis, festini motus, leviter convertetur, sanus, ignorans, magne fallacie, mendax, inordinate qualitatis, instabilis, infidelis, inobediens domino, faciet iniustitiam, et generaliter multe erit fallacie.
〈Hermes in Centiloquio, verbo 62: Cum Mercurius fuerit in Piscibus in gradibus puteis, faciet natos insipientes vel mutos. Idem verbo 63o: Recipiet naturam Martis Mercurius in domibus eius existens et si fuerit configuratus eidem cadenti ab angulo, erit natus amator venationis et diliget ludere in taxillis. Si vero cadens non fuerit, erit bellicosus et miles. Idem verbo 66o: In loco sexto si quis habuerit Mercurium in nativitate sua, convertetur a fide sua in aliam, et qui partem felicitatis habuerit impeditam, non erit firmus in fide sua. Idem verbo 94: Si Mercurius in sexta fuerit impeditus, natus in carcere morietur〉. Hermes … morietur] add. i. m. G
De augmento vel diminutione harum qualitatum anime ex parte Lune et Solis
Dicit idem Ptholomeus parte et capitulo preallegatis quod Lune qualitas hec que prediximus utcumque iuvabit, quia cum fuerit in fine sue latitudinis sive septenrionalis sive meridionalis ab ecliptica, adiuvat ad variationes qualitatum anime et eas subito facit alterare. Si vero fuerit in aliquo nodorum suorum, hoc est in ecliptica, adiuvat in acuitate voluntatis et ad transeundem per omnia facta cito et quod festinanter operetur et sit motus festini. Et si Luna fuerit ascendes et aucta lumine, significationes augmentabit et erunt aptiores et magis necessarie. At si minuta lumine fuerit vel sub radiis Solis, eas faciet magis esse absconsas et non ut ita fortiter