In honore, dominio, valitudine et magisterio nati pro domo decima
Res autem valitudinis et honoris nati et eiusdem in honore perseverantia et prosperitas, ut vult Ptholomeus tractatu quarto, capitulo secundo, ex luminarium ac ex stellarum eadem circumdantium qualitatibus perscrutari habet. Cum enim utraque luminaria in signis masculinis fuerint et utrumque vel eorum alterum in angulis fuerit, id est illud cuius fuerit auctoritas, et quinque stelle erratice ea circumdederint, id est quod quidam eorum ante ipsa ascenderint et quidam post ipsa, circumdantesque Solem matutinales et Lunam ambientes vespertinales extiterint, natum regem vel principem aut prepotentem dominum futurum iudicabimus circumdare, hic id est circa luminaria existere corpore vel per radios eorum. Et si cum his accidat quod Sol sit in decima domo in signo masculino et omnes planete circumquaque ipsum aspiciant, dicemus quod natus futurus est mirabiliter magnus et potens, etiam si erit filius mercatoris vel cuiusdem vilis persone seu servi. Quod si stelle tam fixe prime et secunde honoris subaudi quam erratice circumdantes Solem vel Lunam vel alterum eorum fuerint in angulis supra terram existentibus aut cum ipsis angulis eisdem participationem habuerint in figura, erit natus potentissimus in valitudine et honore aut rex totius mundi. Eius etiam fortuna, cum stelle luminaria ipsa circumdantes dextre fuerint, id est septentrionales, quia tunc sunt maioris fortitudinis, et cum angulis que sunt supra terram, id est cum decima vel ascendente, fuerint associate, augmentabitur. Quod si status quinque planetarum luminaria circumdantium fuerit isto modo predicto solumque Sol in signo masculino rotaverit et Luna in feminino et eorum alter in angulis fuerit, natus non efficietur rex, sed erit solummodo gubernator iustitiandi et incarcerandi potentiam habens, licet etiam non fuerit de progressione ad hoc condigna. Quod si cum hoc circumdantes stelle in angulis non appareant cum hoc, id est quando Sol fuerit in signo masculino et Luna in feminino et unus eorum solus in angulis, nec etiam ipse stelle circumdantes cum angulis convenientiam habeant, erit natus magni nominis tantum, et eius valitudo erit velut illius qui preest alicui ville aut maioris in domo regum vel gubernatoris exercitus pro parte, sed non pro totali exercitu regni. At si non luminaria, sed quamplures planetarum ea circumdantium in angulis fuerint aut participationem cum angulis habuerint in figura, natus mediocris erit valitudinis et nominis in gubernando aliquas villas et civitates. Et si cum hoc acciderit quod Mars fuerit dominus in facto divitiarum suarum, natus erit †…†us vel ei similis, et si fuerit Iupiter loco Martis, alcaldus erit vel iudex, et si Saturnus, erit director, et si Venus, erit gubernator mulierum vel legis, et si Mercurius, erit scriptor mediocris honoris. Si autem stelle que luminaria circumdaverint nec etiam ipsa luminaria in angulis extiterint vel cum angulis similitudinem habuerint, natus erit fame modice ac fortune in quanto fecerit. Quod si nec luminaria fuerint in angulis vel alterum eorum nec etiam in signis masculinis, nec planete ea circumdantes fuerint in angulis nec cum angulis se accordaverint, et nulla fortuna ea circumdederit vel alicui locorum principalium testificetur, natus erit in exremo miserie et improsperitatis et multum laboriosus et vilificatus. Quod si fortune dominentur super loca luminarium vel super locum illius cuius fuerit hayz vel ea circumdederint et fuerint ipse fortes et potentes, vel etiam si gubernatores planetarum luminaria circumdantium fuerint fortune et accordate fuerint cum luminaribus et cum planetis ea circumdantibus, natus in valitudine et honore magis durabit. Si autem infortune predictis locis dominentur aut cum eis convenientiam habuerint ex malo aspectu, eius valitudo et honor debilis erit et leviter transibit. Res vero future valitudinis et honoris nati ex propriis stellarum qualitatibus luminaria circumdantium observande sunt. Cum etenim huius dispositor Saturnus fuerit, fortitudo valitudinis in multitudine substantie et in congregatione pecunie permanebit et habebit multas hereditates et bona mortuorum, et hoc precipue si ipse Saturnus fuerit in bono statu. Sed si Iupiter vel Venus gubernator ipsius fuerit, erit eius fortitudo in gaudiis, letitiis, donis et nobilitatibus atque honorificentia et magnanimitate. Quod si Mars dispositor fuerit, erit dux exercitus et in victoriis habendis et in suorum subditorum timore. Et si Saturnus fuerit, erit in intellectu, doctrinamento, et sapientia, et disciplina ac in rerum dispositione.
In magisterio cuiusvis nati pro eadem domo
Opus quippe nati eiusque magisterium secundum eundem Ptholomeum tractatu quarto, capitulo tertio a Sole et a domino gradus decime domus dinoscitur. Haly in commento eiusdem textus addit: et a Luna et a planeta in decima domo existente. Nam stellam que desub radiis Solis egressa mane modicum apparuerit et que in celi medio fuerit, proprie autem si cum Luna ictisal habuerit, nobis observare necesse est. Quod si hec duo que predicta sunt in uno tantum planetarum invenimus, eum solum in his observabimus. Si autem alterum eorum uni planete, alterum vero nulli contingat, eum cui tantum alterum continget observandum fore sancimus. At si idem planeta qui desub radiis solus mane egressus modicum apperuerit et in celi medio fuerit et alius preter ipsum Lunam aspexerit, erit uterque considerandus, et preponemus illum qui fortior fuerit. Et si nullum inveniemus planetam circa Solem qui mane appareat nec ullum inveniemus in medio celi, tunc accipiemus ipsum dominum medii celi, et in tali statu natus pro maiori parte vite sue erit otiosus et sine officio seu magisterio vel numquam in aliquo erit excellens. Qualitas autem operis et magisterii seu offici nati tantummodo ex natura trium planetarum, scilicet Martis, Veneris et Mercurii, et ex naturis signorum in quibus ipsi sunt deprehendetur. Nam si Mercurius operis et magisterii auctor fuerit, natus erit mercator, baratator, computator, sapiens in multo atque doctor, numerator, rerum cognitor, peritus in iudiciis astronomie, factor sacrificiorum, et generaliter in librorum lectionibus