PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Compilatio libri iudicialis Ptholomei in nativitatibus secundum ordinem domorum

Gloucester, CL, 15 · 17r

Facsimile

fueritque Solis et Saturni apta societas, a trino scilicet vel sextili, et uterque fortis, longam patris vitam significant. Si vero debiles fuerint, breviorem vitam, non tamen omnino mortem patris indicabunt, nisi alia testimonia mortis ad hoc conveniant. Similiter erit si Sol et Saturnus fuerint coniuncti et ipsi fortes, longam patris vitam significabunt, et hoc eo fortius si Iupiter vel Venus ibi testificentur. Hoc autem si non sic fuerit, sed supra Solem vel Saturnum Mars elevetur aut si sequatur eos, nec Soli Saturnus conveniens fuerit, sed in eius aspectu quadrato aut opposito, vel si uterque fuerit ab angulo remotus, patris debilitas significabitur. At si in angulis vel succedentibus fuerint, brevem vitam patris aut nocumentum significabunt. Cum enim in ascendete vel in medio celi fuerint, vite brevitatem indicabunt, si vero in occidente vel quarta fuerint vel in locis ad ipsos angulos ascendentibus, impedire dicuntur. Cum Mars etiam Solem predicto modo aspexerit, pater subita morte migrabit aut ipsius luminibus impedimenta contingent. Si vero Mars Saturnum aspexerit, patri mortem aut febrem cum tremore vel impeditum ex abscisione seu combustione futurum significabit. Rursus cum Saturni figura respectu Solis inconveniens fuerit, id est de quadrato vel oppositione, occasione morborum ex humoribus nocivis accidentium mors patri eveniet. Pro matre vero si in figura Lune aut Veneri Iupiter vel ipse Venus iterum Lune associabitur sive cum ea aut in eius aspectu trino vel sextili fuerit et utreque fortes extiterint, vitam matris elongabunt. At si Lunam Mars aspexerit vel Venerem secutus fuerit aut in ipsius aspectu quadrato vel opposito remanserit, seu si Saturni qualitas respectu Lune istius qualitatis extierit, si ipsi minuti cursu fuerint vel ab angulo recesserint, in morbos et egritudines solummodo matres illaqueari designabunt, sed si aucti cursu fuerint vel in angulis, matrum vitam abbreviabunt aut eis impedimentum inferunt. Abbreviabunt quippe vitam cum in orientalibus angulis fuerint vel in eisdem succedentibus, in occidentalibus autem angulis vel succedentibus eis impedimentum eis adducent. Cumque modo predicto Lunam Mars viderit fueritque Luna orientalis, repentina mors matrum vel suorum oculorum impedimentum inde proveniet, si vero fuerit occidentalis, earundem mors ex aborsibus vel ex his similibus accidet aut occasione inscisionis et combustionis eis impedimentum eveniet. Si Venerem autem Mars aspexerit, erit earum mors per febres et infirmitates ex visus offuscatione contingentes ac per humores subito decurrentes. Cumque Lunam Saturnus aspexerit, mortem vel egritudinem generabit. Luna vero cum orientalis fuerit, per febres cum tremore mortem annuntiabit, et cum fuerit occidentalis, occasione corrodentium apostematum et comestionum vel in muliebribus membris contingentium illud eveniet. Item secundum Haly in commento huius textus duo anguli orientales, de quibus hoc loquitur Ptholomeus, sunt ascendens et celi medium et duo occidentales sunt septima et quarta. Et Luna dicitur orientalis quando fuerit in angulis, et quando fuerit cadens ab angulis, tunc dicitur occidentalis. Ad sciendum autem species particularium impedimentorum vel infirmitatum seu mortis que parentibus accidunt signorum qualitates cum his que prediximus inspicere convenit, in quibus stelle proprie qualitatis opifices invenientur, et secundum eorum naturam iudicandum est.

Tribus modis presciuntur accidentia hominum secundum Hermetis verbo 20 suorum amphorismorum: vel ex nativitate propria vel primogeniti filii vel ex interrogatione cum affectu et sollicitudine cognita.

Almansor propositione 95: Fortior significatio superesse patris est primogenitus, sed qui sequuntur dabunt similiter aliquid significationis.

Leupoldus capitulo pro parentibus dicit: Pro patre aspice quartum signum et dominum eius, patrem patris et dominum eius, Solem et Saturnum, et almutam super hec loca, et planetas qui sunt in quarto, et hos pone significatores patris et ab eo qui dignior est. Et iste si fuerit impeditus in die a Marte et in nocte a Saturno aspectu quarto vel opposito absque aspectu fortunarum et absque receptione, hoc significat mortis patris gravitatem. Et si malus impediens fuerit dominus ascendentis vel almuta super ascendentem, fortasse natus interficiet patrem suum. Et concordabit natus cum patre, si almuta filii et patris concordes sunt vel si almuta domus patris fuerit almuta ascendentis vel econtra. Et natus non est legittimus nec ille pater qui putatur, si Sol in die impeditur a Marte per quadratum aspectum vel oppositum et in nocte a Saturno. Idem fit si dominus domus patris non aspicit domum filiorum nec Sol dominum domus sue nec dominus partis patris partem patris, non erit tunc natus filius cuius putatur. Finem iudica per eum cui Luna applicat et per quartum et dominum eius. Pro matre secundum eundem Leupoldum considera decimum et eius dominum et Lunam et Venerem et partem matris et eius dominum et almutam super hec loca. Et si almuta matris concordat cum almuta filii, mater et filius erunt concordes, si non econtrario erit.

Item Iulius Firmicus libro tertio, capitulo sexto: In quarto loco Sol ab horoscopo positus et hoc in loco Martis aut Saturni aliqua radiatione fuerit pulsatus, patri primo decernit mortem, et cetera vide hic folio 540.

Guido Bonatus consideratione 117 dicit quod in nativitatibus seu questionibus quibuscumque in quarum quarta domo figure Cauda Dracis Dracis] sic for Draconis G invenitur, significat quod quitquid natus seu querens acquisierit, vel lucrabitur, destruetur et in nichilum deveniet. Et simile iudicetur in signatis ceterarum domorum in qua Cauda invenitur.

Item Haly parte sexta, capitulo 14o: Quando in aliqua nativitate inveneris dominum quarte domus Solem et Saturnum ac partem parentum fortes, altos ac in bono statu fortunatos et salvos ab infortunis et impedimentis vel maiorem partem eorum, patri nati prosperitatem significat.

Item Ptholomeus tractatu et capitulo prescriptis circa finem capituli dicit quod quando per figuram nativitatis filii alicuius volumus scire ascendens valiturum tantum cuilibet parentum quantum si erit suemet nativitatis, ut sciatur per ipsum ] one word that cannot be read G esse ipsorum, generale scilicet et particulare, accipiemus locum sui significatoris, id est pro patre locum Solis in die vel locum Saturni in nativitate nocturna pro ascendente patris, vel locum Veneris in nativitate diurna aut locum Lune in nativitate nocturna pro ascendente matris. Et per ipsum ascendens sciemus et erigemus ceteras cuspides 12 domorum ad latitudinem regionis eiusdem. Et in eis situabimus planetas, planetas secundum quod equati fuerint in nativitate filii et partes fortune secundum exigentiam locorum luminarium in hac figura erecta. Et secundum hanc iudicabimus statum parentum. Et eodem modo faciendum est de ascendentibus fratrum et filiorum in iudicando super statum eorum.