propheta et somniorum interpres ac sapiens. Quod si planete significatores et domini officiorum nati existentes, quicumque tales sint, fuerint orientales et in angulis et alias in bono statu respectu mundi et nativitatis, erit natus in suo magisterio et dominio seu officio principalis et per se. Si vero occidentales fuerint et in cadentibus ab angulis vel in malo statu respectu mundi et figure, natus sub aliorum potestate in suo officio, dominio vel magisterio constituetur. Sed si fortune eosdem dominos seu dispositores aspexerint aut si ipsi fortune super eos vicerint, illius magisterium erit conveniens et commendabile atque quietum nec in eo unquam decipietur. Sed si super eos vicerint infortune vel eos infortune aspexerint, erunt vilia, despectibilia atque damnosa et in eis decipietur. Quod si Saturnus impeditor fuerit, accidet ibi frigus et prolongatio ac pigritia seu tarditas. Si Mars autem impeditor extiterit, timor ibi atque destructio continget. Et si uterque fuerit impeditor, id est si ambo infortune nocuerint domino magisterii, erunt nato in toto tempore vite sue multa inconvenientia vel numquam acquiret aliqua magisteria. Eorum autem augmentum vel detrimentum ex stellarum qualitatibus que futuri sunt occasiones secundum eorum habitudinem ad angulos deprehendetur, sive matutinales sive vespertinales fuerint.
Mars cum fuerit dominus ascendentis et fuerit in decima, prebet nato dignitatem atque potentiam quibus cum iniuria et crudelitate utetur quod potius infortunium dictum est quam fortuna, hec Hermes in suo Centiloquio, verbo tertio.
Leupoldus in capitulo pro regno et magisterio dicit sic: Pro regno et opere et magisterio considera medium celi et dominum eius, Solem, et partem operis nati et dominum eius, ac almutam super hec loca, sive unus fuerit sive duo. Et si est complexio eius cum almuta super ascendens, natus erit multorum operum et rex vel princeps et erit rationalis. Omnes domini triplicitatum Solis si sunt fortes, natus erit altus in toto tempore vite sue, si debiles, econtra, si permixti, dic similiter. Saturnus in angulo in nocte et Mars in die et maxime in ascendente vel in medio celi non admittunt regnum nec opus bonum infra minores suos annos. Mars in ascendente vel in medio celi in die in aliis angulis non tantum facit nato periculum causa operis sui, et flagellabitur et ligabitur corpus eius. Saturnus in angulis in nocte facit constringi et cruciabitur et sic morietur, Saturnus in ascendente in die facit natum solitarium, et fratres et sorores si habuerit, premittet eos in mortem et erit gulosus. Sol si fuerit in oppositione Lune, natus habebit odio parentes suos, et non dirigetur in opere vel regno suo, et contempnent eum divites, et precedet patrem et matrem in morte. Almuta super medium celi et Solem et partem operis si est Mercurius, natus erit astrologus et arismeticus. Si est Sol, erit princeps et erit sapiens in dispositione regni et bone discretionis. Honorem habebit natus, si dominus orientis vel dominus decime vel Iupiter fuerint in domo sua vel Capite cum aliquo istorum. Si dominus dominus] followed by an uncertain crossed out word G ascendentis respicit dominum decime vel quarte vel septime in angulis, erit honor in terra sua, in succdentibus prope terram, in cadentibus remote.
Item Abraham Avenaris capitulo secunde domus dicit auctoritate Hermetis: Si Luna fuerit in opposito Mercurii et eos eos] corr. ex ab G Mars aspiciens quocumque aspectu et illi in uno angulorum, officium nati non erit aliud nisi latrocinium.
In amicitiis et inimicitiis nati pro domibus undecima et duodecima
Qualitates autem amicitie et inimicitie secundum Ptholomeum tractatu quarto, capitulo 6, et Haly, eius commentatorem, ibidem accipiuntur in rebus, magisteriis a 4 locis in duabus nativitatibus, scilicet a loco Solis et Lune ascendentis et partis fortune. 〈Idem dicit in Centiloquio suo, verbo 330: Amicitia et inimicitia duorum inter se accipiuntur ex permutatione duorum locorum luminarium in duabus nativitatibus et ex consimilitudine ascendentium earum. Ita quod si sit in alterius nativitate in eodem loco ubi fuit Luna in nativitate sua et Luna sua in loco ubi fuit Sol in altera fueritque ascendens unius in sextili vel trino aspectu alterius, tunc firmabitur inter illos dilectio, et signum obediens alteri erit fortioris dilectionis et maioris inclinationis〉. Idem … inclinationis] add. i. m. G Nam cum hec omnia in ambabus nativitatibus in eodem signo ceciderint, vel partim seu universaliter loca eorum commutaverint, maxime autem cum inter utraque ascendentia 17 gradus differentie vel minus fuerit, inter eos amorem fixum qui nec separabitur nec quovis modo turbabitur fore dicemus. Commutantur autem loca sic quod locus Solis unius nativitatis sit locus Lune alterius nativitatis, et locus Lune unius sit locus Solis alterius, et locus ascendentis unius sit locus partis fortune alterius, et locus partis fortune unius sit ascendens alterius. Si autem in locis que adinvicem non colligantur vel que sibi per dyametrum opponuntur aut ex quadrato aspiciunt rotaverint, summe discordabuntur vel sibi invicem longo tempore adversabuntur. Et terminus istorum locorum in commutationibus est differentia eorum ab uno et eodem gradu ad 17 inclusive ad plus. At si in neutro istorum modorum, sed solummodo in signis que vicissim associantur, id est sese aspiciant, extiterint, si ex trino vel sextili sese respexerint, minor inter eos erit dilectio quam si essent in eodem loco vel in locis commutatis, subaudi tamen se invicem diligent et amabunt. Si autem ex quarto sese viderint, minores inter eos discordias fore afferimus quam si aspicerent ex opposito, erit tamen inter eos discordia et inimicitia. Et hic aspectus intelligendus est in ipsis locis propriis significatorum quatuor in ambabus figuris, ita scilicet quod locus Solis in una nativitate sit in trino aspectu loci Solis alterius nativitatis, et sic de aliis aspectibus et significatoribus predictis. Ita etiam quod quandoque in eorum dilectione verborum abscisiones intercident et se alternatim parvipendent, hec autem contingent cum ipsi infortune per figurarum loca transibunt. In discordia vero eorum, que scilicet fit ex quadrato aspectu, eorum adinvicem subaudi, aliquando pax interveniet et concordia, cum scilicet fortune per figurarum loca in quibus fuit aspectus transibunt. Quapropter quoniam amicitie inimicitieque modus tribus enim de causis existit principalibus, id est quia istarum duarum qualitatum domini hoc ex nativitate, vel causa lucri et damni, seu propter iram et gaudium facere coguntur. Cum hec itaque omnia prefata loca vel earum quamplurima adinvicem assimulabuntur, amorem dabunt, et quando fuerint discordata, unum scilicet cum alio, dabunt inimicitiam. Et si fuerit concordia vel discordia inter luminaria sola, erit amor pro concordia et voluntate, et hec erit amicitia bona et stabilis, in qua maxime confidendum est, inimicitia vero illa erit deterrima et que nullo tempore destruetur. Item cum ipsorum convenientia vel discordia inter loca partis fortune in ambabus figuris fuerit, quod inde perficietur causa lucri vel damni erit et proveniet. Quod si fuerit inter ambos ascendentes concordia vel discordia, id quod inde efficietur propter