bonum ratione domini fridariarum et tali tempore anni malum ratione loci divisionis et cetera. Vel si in eodem tempore acciderint, oportet tunc exprimere maneriem rei in qua accidit tale bonum vel tale infortunium, quia bene possunt nato accidere res diverse in uno et eodem tempore, ut supra patuit, tamen res in quibus accident non erunt unius maneriei nec accident in una re, sicut si homo haberet in revolutione sua aliquod testimonium lucrandi substantiam et aliquod testimonium perdendi de ea in uno et eodem tempore, quidquid accidet quando participaverit fortuna cum infortuna in aliqua significatione, tunc convenit ut astrologus determinate dicat homo ille hoc anno vel hoc tempore anni lucrabitur substantiam de tali re et predet de ea de tali re alia. Et cum hoc certificabitur verbum suum in qualibet duarum rerum.
Item et secundum alios quosdam astrologos pro sciendo menses meliores nati videatur quod signum fuerit bene dispositum vel male tam in radice quam in revolutione qualibet, et quid quodlibet signum in nativitate significaverit. Quoniam quando Sol erit in illo signo et quando coniunctio vel oppositio luminarium fuerit in illo signo, tunc ille mensis erit ei prosper vel improsper, lucrativus vel periculosus aut egrotativus secundum quod nato in sua radice per hoc significatum fuerit. Pro quolibet autem die videatur significator nati, et secundum quod bene vel male dispositus fuerit, et in bonis terminis vel malis fuerit, et etiam aspectibus denotabit nato bonum vel malum. Vel possimus quolibet die signum profectionis per gradum unum et per aliqua minuta dirigere, ita scilicet quod unum signum correspondeat 28 diebus et duabus horis fere, et videre qualibet die ad quem gradum vel ad quem terminum perveniat talis directio et quid sit ibi de bonis aspectibus vel de malis. Et sic gratia Dei sine magno labore providere vel previdere possumus nato de accidentibus futuris, et naturaliter consulere super his, et rationaliter cum adiutorio factis cotidianis disponere, ut bonitatis finis consequatur prestante altissimo eius bonitatem et omnipotentiam. Omnis creatura percipiens eundem laudat et decorat gloria tamen sempiterna secula.
Item dicit idem Ptholomeus tractatu tertio, capitulo decimo circa finem quod quando loca yleg pervenerint in aliquo anno ex radice per directionem ad loca infortunata in radice, et acciderit quod in revolutione illius anni loca propria ylegiorum sint infortunata vel maior pars eorum, et si cum hoc acciderit quod omnia loca ylegiorum sint infortunata pro certo, homo ille mortem illo anno non evadet. Sed si alterum istorum duorum bonum fuerit, alterum vero malum, id est loculo divisionis vel status signorum alynthie in introitu anni in quo fuerit talis divisio, id quod inde eveniet non erit mors, sed impedimentum et accidens magnum simile morti, et hoc precipue si fortuna aliqua predictum locum infortunatum aspexerit bono aspectu.
Haly parte quarta, capitulo 13o: Quando in revolutione alicuius anni dominus tertie domus revolutionis fuerit in decima domo ab ascendente nativitatis, aliquis fratrum eius vel consanguineorum eius morietur illo anno. Similiter si dominus tertie domus radicis nativitatis fuerit in decima revolutionis, idem iudicabis. Reliqua vide in parte et capitulo eiusdem p†…†.