PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 44v

Facsimile

eclypsi quidem prima fuit elongatio Lune a longitudine longiore orbis revolventis centum partes et decem et novem minuta. Fuit ergo tempus medium in Babilonia quidem ante medietatem noctis per medietatem hore equalis et in Alexandria ante medietatem noctis per unam horam et tertiam hore equalis. Et fuit quod aggregatum est ex tempore ex loco Lune in principio temporis Nabuchodonosor usque ad hanc horam 256 anni et 122 dies et 10 hore et due tertie hore equalis, et secundum veritatem, cum equatum fuerit quod est inter dies cum noctibus suis, decem hore et quarta hore. Quapropter fuit cursus verus minuens ex cursu medio quinque partes. Et fuit longitudo Lune in eclypsi secunda a longitudine longiore in orbe revolvente 251 partes et 53 minuta. Quoniam illud quod aggregatur ex tempore loci Lune in principio temporis Nabuchodonosor usque ad tempus medium huius eclypsis secunde est 871 anni et 256 dies et octo hore et due quinte hore equalis, sed secundum veritatem octo hore et medietas sexte hore unius. Quapropter fuit cursus verus addens supra cursum medium quattuor partes et 53 minuta. In tempore ergo quod fuit inter duas eclypses aggregabuntur 615 anni Egyptii et 133 dies et 21 hora et medietas et tertia hore. Et erit cursus Lune verus in latitudine revolutionis integre. Et erit cursus eius medius minuens a revolutionibus integris partes que aggregantur ex ambabus diversitatibus, scilicet novem partes et 53 minuta. Et minuuntur ex eo cuius precessit narratio secundum modum quem posuit Abrachis de cursu medio in hoc tempore a revolutionibus integris decem partes et duo minuta fere. Cursus ergo Lune medius in latitudine fit maior novem minutis. Cum ergo divisimus hanc quantitatem per dies qui aggregantur ex hoc tempore, scilicet 224609 dies fere, fuit portio unius diei ex eo octo quarta et 39 quinta et 18 sexta. Cum ergo addidimus illud supra medium cursum Lune in latitudine, cuius declaratio iam precessit, invenimus equationem medii cursus Lune in latitudine diei unius 13 partes et 13 minuta, 45 secunda et 39 tertia et 48 quarta et 56 quinta et 37 sexta. Postea duplavimus illud et posuimus in tabulis. Et postquam declaravimus hoc modo cursum Lune medium in latitudine, quesivimus etiam in equatione loci eius longitudinem temporis quod fuit inter duas eclypses lunares verificatas in quibus non est dubitatio in quibus fuerit totum quod fuit in illis que fuerunt ante eas de longitudinibus Lune equalibus et tenebris et partibus in quibus fuerunt due eclypses, scilicet aut in septentrione aut in meridie, sed non sint in illo nodo, sed in opposito ei. Prima autem harum duarum eclypsium est eclypsis per quam operati fuimus in declaratione diversitatis, que est ea que fuit in anno secundo annorum Mardochei 18 diebus transactis mensis Thot, qui est unus mensium Egyptiorum, cuius mane fuit dies decimusnonus, in Babilonia quidem in medietate noctis, sed in Alexandria ante medietatem noctis per medietatem et tertiam hore equalis. Et eclypsati sunt de Luna in illa hora tres digiti a parte meridiei. Et eclypsis secunda est per quam operatus fuit Abrachis, que fuit in anno vigesimo annorum Darii, qui fuit post Philippum, vigesimooctavo die transacto mensis Ambaki, qui est unus mensium Egyptiorum, cuius mane fuit dies vigesimusnonus, postquam preterierunt de nocte sex hore et tertia hore equalis. Et similiter eclypsata fuit de Luna in illa hora quarta diametri eius a parte meridiei. Et fuit tempus medium in Babilonia quidem ante medietatem noctis per duas quintas hore unius equalis, quoniam medietas noctis fuit tunc sex hore et medietas et quarta hore fere, in Alexandria autem ante medietatem noctis per unam horam equalem et quartam hore. Et fuit unaqueque harum duarum eclypsium ubi fuit Luna in longitudine longiore. Fuitque eclypsis prima apud nodum capitis et eclypsis secunda apud nodum caude. Et fuit centrum Lune etiam hic in ambabus eclypsibus in parte septentrionis equaliter ab orbe signorum remotum.

Describam autem circulum orbis Lune declivis, supra quem sint A, B, G, super diametrum AG, et sit punctum A nodus capitis, et punctum G nodus caude, et punctum B sit longitudo longior septentrionis, et assumam duos arcus equales a duobus punctis A et G, que sunt duo nodi, ad punctum B, quod est longitudo longior septentrionis, qui sint duo arcus AD et GE, et sit centrum quidem Lune in eclypsi prima supra punctum D et in eclypsi secunda supra punctum E. Sed tempus quod fuit a loco Lune in radice ad medium eclypsis prime fuit 27 anni et 17 dies et 11 hore et sexta hore equalis et vere. Quapropter fuit elongatio Lune a longitudine longiore orbis revolventis 12 partes et 24 minuta, et fuit cursus revolutionis Lune medius maior vero 59 minutis, et fuit tempus quod est a loco Lune in radice ad medium eclypsis secunde 245 anni et 327 dies et 10 hore et medietas et quarta hore equalis absolute, et secundum veritatem 10 hore et quarta hore. Quapropter fuit elongatio Lune a longitudine longiore in orbe revolvente due partes et 44 minuta, et fuit cursus revolutionis Lune medius maior vero 13 minutis. Et tempus quod fuit inter duas considerationes est 218 anni et 309 dies et 23 hore equales et pars duodecima hore. Et aggregatur superfluitas secundum quod iam declaravimus ex cursu medio in latitudine, scilicet 160 partes et 4 minuta. Et est cursus centri Lune medius propter hoc quod diximus in eclypsi quidem prima super punctum R et in eclypsi secunda super punctum H. Et quia arcus RH est 160 partes et 4 minuta et arcus DR est 59 minuta et arcus EH est 13 minuta, erit arcus DE 160 partes et 50 minuta. Ergo duo arcus AD et EG simul minuunt a complemento semicirculi 19 partes et 10 minuta, et unusquisque