PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 20v

Facsimile

monstrandum. Atque Usus superiorum lemmatiῶn i. m. P ex his perspicuum nobis evasit quod, si in uno tantum quadrante particulares cuiusque inclinatio〈n〉is inclinatiouis P συνανατολὰς Coortus i. m. P supputaverimus, manifestae insuper nobis erunt reliquorum quoque trium quadrantum συνανατολαί. His ita constitutis, ponatur rursus Rhodum traiiciens parallelus, Apodoxis de propositis ascensionibus i. m. P ubi maximus quidem dies horarum est aequinoctialium 14 30′, aquilonaris vero polus supra horizontem extat partibus 36, sitque meridianus circulus ABGD, et horizontis similiter quidem semicirculus BED, aequatoris vero AEG, eiusque qui per medium signorum est FIT, sic collocatus, ut I vernum supponatur punctum, atque assumpto in C aquilonari aequinoctialis polo, per eum et zodiaci cum horizonte sectionem L De ascensione Arietis in quarto climate i. m. P describatur maximi circuli quadrans CLM. Proponatur vero, data IL peripheria, aequinoctialis peripheriae EI, scilicet quae cum illa subvehitur inventio. Ac primum quidem IL peripheria duodecimam circuli partem, Arietem verbi gratia, comprehendat. Quoniam igitur in duobus maximorum circulorum, qui descripti sunt, arcubus EG, et GC deliniati