tionem habente, quam 60 ad 43° 10′. In hoc circello et circum ipsius centrum aequabiliter moveatur stella, ut ab apogaeo in contrariam mundi conversioni partem digressio motum compleat utrique et epicycli et stellae motui aequalem, ut in annis Aegyptiacis 35 et nycthemeris primis integris 33, restitutiones 57 proxime compleat. Desunt enim ad accuratum calculum partis unius sexagesimae 5° 30′′.
Primo autem anno a morte Alexandri, secundum Aegyptios primo die Thoth in meridie Alexandriae apogaeum eccentricitatis ab aequinoctio verno in mundi consequentia distabat partibus 50 et sexagesimis 24′ quot et limes borealis. Centrum vero epicycli ab apogaeo