Rursus in epicycli sphaera circum ipsius centrum cogitetur circellus, in obliqui circuli plano, recta per utrumque centrum, ipsius scilicet et remotius a terra memoratorum duorum punctorum, circa quod aequabiliter movetur, ea semper circelli puncta, quae apogaeon et perigaeon vocamus, occupante. Huic alter concentricus circellus in eodem plano et circum idem centrum aequabiliter moveatur, ut ab apogaeo in eandem cum mundi conversione partem digressio motum memorato centri epicycli motui aequalem compleat. Deferat autem hic circellus alterum sibi et circum idem centrum immutabiliter inclinatum, inclinatione angulum comprehendente partium rur