picycli vero centrum ab apogaeo eccentricitatis in mundi consequentia partibus 356 et sexagesimis 6′. Rursusque borealis obliqui circelli limes in mundi antecedentia partibus 176 et sexagesimis 6. Stella autem a boreali obliqui circelli limite in mundi consequentia partibus 296 et sexagesimis 46′.
9. De Iovis hypothesi
In Iovis sphaera cogitetur circulus zodiaco concentricus, qui in eius plano et circum idem centrum aequabiliter ab occasu in ortum moveatur quantum inerrantium sphaera. Deferat autem hic circulus alterum sibi