gaeo eccentricitatis in mundi consequentia partibus 292° et sexagesimis 19′ rursusque boreus obliqui circelli limes ab apogaeo in mundi antecedentia partibus 92° et sexagesimis 19′. Stella vero a boreali obliqui circelli limite in mundi consequentia partibus 231° et sexagesimis 16′.
10. De Saturni hypothesi
In Saturni sphaera cogitetur circulus zodiaco concentricus, qui in eius plano et circum idem centrum aequabiliter ab occasu in ortum moveatur quantum inerrantium sphaera. Deferat autem hic circulus alterum sibi circum idem centrum