Exordiemur vero ab ipso universi motu, siquidem is et praecedit omnes et reliquos complectitur, et nobis exemplum sit plurimorum admirabilis naturae, quae similia similibus tribuit, ut ex iis ipsis, quae hic monstranda sunt, perspicuum fiet.
2. De aequinoctialis et zodiaci hypothesi
Cogitetur maximus circulus circa mundanae sphaerae centrum immobilis, et vocetur aequinoctialis. Divisa vero eius circumferentia in 360 segmenta aequalia, dicuntur illa segmenta proprie tempora. Deinde alter circulus ipsi concentricus in eodem plano