a gradu in quo fuerit, qui semper est 24 die. Universaliter autem est intelligendum quod quacumque die Luna iens ad has proportiones alicui fixarum primi honoris, que 15 sunt, obviat vel etiam benignis stellis, eger remedium scentit. Quod si eundo obviat malignis vel fixis que dicuntur puthei, scentiet eger passionis detrimentum.