PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 118v

Facsimile

Universaliter autem rursus ea quadra quae est ab equinoctio vernalis usque ad con aestivam conversionem natos facit bene coloratos, bone magnitudinis et habitudinis ac bonos habentes oculos et incalido et humido super abundantes. Illa vero quadra que est ab aestiva conversione usque ad equinoctium autumnale medii coloris natos efficit ac moderata magnitudine, bone habitudinis, oculis grandioribus, denso ac crispo capillitio, plus habentes caliditatis et humidi siccitatis. Quadra autem que est ab equinoctio autumnalis usque ad hiemalem conversionem mellei coloris facit natos et graciles ⟨…⟩ σπινώδεις παθεινούς is left untranslated; Hübner p. 229, l. 942-943 mediocri capillatura, pulchrorum oculorum, plus habentes siccitatis et frigiditatis. Ea vero quadra que est ab hiemali conversione usque ad vernum equinoctium corp nigri coloris natos efficit, ac moderata magnitudine, tenso capillitio, glabros, bene compactos, super abundantes in humido ac frigido. Particulariter autem signa zodiaci et extra zodiacum quae formam habent humanam, bene compacta et commensurate quo ad formamefficies corpora efficiunt.

Ea vero signa, que alias habent formas, ad propriam ipsorum formationem commensurationes corporis figurant et secundum quandam rationem proprias suas partes ipsorum partibus assimilari faciunt, sive ad maius aut minus sive ad id quod est forties autet imbecillius aut seu denique ad meliorem aut followed by a crossed out word that I was not able to read deteriorem compositionem.