PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 37v

Facsimile

Chaldaicus autem modus simplicem quandam habet et magis persuasibilem consequentiam, non tamen adeo sufficientem ad quattuor triangulorum dominatus, et ordinem quantitatis, quare ut absque descriptione possit quispiam ipsum considerare. In primo enim trigono Ariete, Leone et Sagittario quod eandem divisionem secundum signum, apud ipsos habet, primus quidem terminos accipit Iupiter trigoni dominus, deinde dominus sequentis trigoni hoc est Venus, post hec dominus tertii trigoni qui est Saturnus et Mercurius, postremo autem reliqui trigoni dominus qui est Mars. In secundo vero trigono, Tauro, Virgine et Capricorno quod eandem per signa habet differentiam, prima est Venus, deinde Saturnus et Mercurius, post hec Mars, ultimus vero Iupiter. Fere autem et in reliquis duobus trigonis ordo simul perspicitur. Verum ex duobus eiusdem trigoni dominis, dico autem Saturni et Mercurii, primum locum secundum ordinis proprietatem interdiu quidem Saturnus accipit, noctu vero Mercurius, uniuscuiusque autem quantitas simplex quidem est. Ut enim secundum progressum ⟨…⟩ τῶν πρωτείων (from πρότερος: former, earlier) is left untranslated; Hübner p. 76, l. 1109 ordinis, quantitas quoque cuiuslibet termini uno gradu deficiat ab eo qui prius est ordinarius, primo quidem semper tribuunt gradus octo, secundo vero septem, tertio sex, quarto quinque, ultimo autem quattuor, atque ita in quolibet signo gradus triginta complentur. Colligitur autem sic Saturni quidem interdiu gradus 78, noctu autem 66, Iovis 72, Martis 69, Veneris 75, Mercurii interdiu 66, noctu 88, fit omne 360. Horum igitur terminorum magis fide digni sunt, ut diximus, qui sunt secundum modum Aegyptiacum, tum quod eorum collectio apud Aegyptiorum scriptores tanquam utile corr. ex utilus descriptione digna visa est, tum etiam quia consonant cum eis ut plurimum terminorum gradus in cons