Eorum autem multitudinem ab stella que numeri fecerit proprietatem coniectabimus, genus vero ab stellis que cum Sole et Luna et horoscopo figurantur ad masculorum generationem aut feminarum secundum eos modos qui superius dicti sunt. Quando vero huiusmodi dispositio non simul acceperit cum luminaribus angulum horoscopi comprehenderit sed angulum potius medii celi, matres huiuscemodi geminos ut plurimum parient aut plures. Proprie autem tres quidem masculos faciunt sub Anactorum genitura, Saturnus videlicetvidelicet et Mars Iupiter et Mars simul cum propositis locis in bicorporeis signis figurati; tres vero feminas sub genitura Gratiarum,