de figura artificiali quomodo constituatur. Est autem figura artificialis dicta eo quod cotidie artificium secundum iudicium figure plenarie cognoscatur. Est itaque figura instituenda sic. Si vero aliquis venerit ad interrogandum de aliqua re, constituatur figura ad modum communis figure et videat in quo signo Sol permaneat, atque in quo signo Luna insistat et in eodem signo quem planetam hora advenientis optineat.
Deinde vero sicut in communi figura signum illud apponitur, similiter in artificiali in eadem scena ponatur atque insimul Sol et questio et planeta ponantur. Hic autem concedatur domus vite. Tunc vero ab hac scena incipiens atque ab hoc signo figure, per omnes alias scenas recto ordine domos, signa atque planetas attribuendo. Denique vero requiratur ubi sit terminus questionis et quod signum ibi apparet et quis planeta ibi insistat et postea considerandum quis sit planeta questionis et quomodo se habeat cum planeta qui in termino questionis reperietur, utrum in summa et perfecta amicitia se conpetenter requirant an non. Si vero in tali concordia planeta termini atque planeta questionis reperiantur, de omni re pro qua questio agitur prospere eveniet. Verbi gratia, ut si Iovem in questione esse contingat in querente vero Luciferum vel econverso.
Habet conspiciendum est qui planete sint in unaquaque domorum prospere an adverse querenti, concordantia vel discordantia inter se, ad quid respondeant vel quid operentur querenti boni vel mali. Simili modo considerandum est ex eodem iudicio in figura communi quis planeta eveniat in domo questionis et quis in domo termini, utrum se habeant prospere an adverse querenti, concordantes vel discordantes inter se et illos qui in communi figura reperiuntur. Quod si concordantes inter se omnibus modis, iudicium bonum aderit. Si vero planete impii reperiantur, iudicium malum est nullus dubitet. Verbi gratia, ut si inquirente sit Mars et in termino questionis Iupiter appareat.
Notandum vero est quod, si aliquis voluerit adire dominum et venerit ad magistrum artis et quesierit quid sibi debeat evenire, primum videat que hora sit, prima an secunda an tertia vel alia. Deinde prevideat quis planeta hore insistat. Hoc cognito, constituat figuram in nomine eius qui questionem facit et signum in quo moratur Luna, et Solem et planetam et questionem in eadem domo in qua signum illud in figura communi reperietur, et ibi omnia insimul apponat, et ipsa erit domus questionis. Tunc vero requiratur quantum distet ab eadem domo domus termini et videat quis planeta ibi adiaceat. Deinde requirat quam amicitiam habeant inter se planeta questionis et planeta termini. Et si inter se amicitiam planete habuerint, firmum erit quod querit. Tunc vero requirat communem figuram in eisdem domibus et videat qui planete ibi fuerint, et si amicabiles erunt confirmant quod querit.
Item considerare oportet que signa inerunt eisdem domibus, utrum sint sedilia et hospitia planetarum an contraria ipsis. Quod si hospitia planetarum fuerint, magnam hubertatem in iudicio totius boni denuntiant. Si vero contraria reperiantur, quamvis alibi iudicium bonum sit, bonitas iudicii minoratur propter discordantia signa. Verbi gratia, ut si Iovem in questione esse contingat atque Cancrum aut Capricornum ibidem inveniat, Luciferum autem in termino questionis atque Virginem aut Geminos ibidem reperiat.
Si vero in domo questionis pius planeta cum aliquo suorum sedilium appareat, et in domo